Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Haec igitur octo uitia licet diuersos ortus ac dissimiles efficientias habeant, sex tamen priora, id est gastrimargia, . fornicatio, filargyria, ira, tristitia, acedia quadam inter se cognatione et ut ita dixerim concatenatione conexa sunt, ita ut prioris exuberantia sequenti efficiatur exordium. nam de [*]( 1 uitiis Wt 2 consoetudeue V* 3 delniiium VP1 4 qui Dl 8 cui D 11 tenueter F1 pulsautur D1 omne 0 12 circmnapeciene V 13 dimicarint WD2O: dimicarent VDlP dimicaoerint X 16 eitrinsicua Y 17 salitarios D1 quoqae YOPX: quosque DW haerimo constitus Y nulloque 0 18 conmixtos VD1 adque VP a∗marissime V 19 quisque cum OX 20 interiores W* 21 conprobaoit D1 W1 22 diuersus W\' ortus] hostes 0 difficiles 0 24 filargiria WOPX 25 concatinatione VW1 26 ant W1 eequentia D2W2P ) [*](XIII. Cass. 2. ) [*]( 9 )

130
abundantia gastrimargiae fornicationem, de fornicatione filargyriam, de filargyria iram, de ira tristitiam, de tristitia acediam necesse est pullulare. ideoque simili contra haec modo atque eadem ratione pugnandum est et a praecedentibus semper aduersus sequentes oportet nos inire certamina.

facilius enim cuiuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescet, si antea radices eius quibus innititur uel nudatae fuerint uel succisae, et infestantes umores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes uenae sollerti industria fuerint obturatae. quamobrem ut Media uincatur, ante superanda tristitia est: ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda: ut extinguatur ira, filargyria calcanda est: ut euellatur filargyria, fornicatio conpescenda est ut fornicatio subruatur, gastrimargiae est uitium castigandum.

residua uero duo, id est cenodoxia et superbia sibi quidem similiter illa qua de superioribus uitiis diximus ratione iunguntur, ita ut incrementum prioris ortus efficiatur alterius (cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem parit), sed ab illis sex prioribus uitiis penitus dissident nec simili cum eis societate foederantur, siquidem non solum nullam ex illis occasionem suae generationis accipiant, sed etiam contrario modo atque ordine suscitentur. nam illis euulsis haec uehementius fruticant et illorum morte uiuacius pullulant atque subcrescunt.

unde etiam diuerso modo ab his duobus uitiis inpugnamur. in unumquodque enim illorum sex uitiorum tunc incidimus, cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi, in haec uero duo [*]( 1 habondantia WOPX filargiriam DOPX 2 filargiria 0 PX 3 pollulare D\'W. adque VOP 4 ratione. V 5 cirtamina V1 6 cuiuslibit F1 exarescet WDtO: exarescit VDlPX 8 succisse 0 humores OPX 9 generator V uanae D1 solerti ĮD 10 obduratae VPX 12 ertruenda 0 filargiria DOPX 13 filargiria OPX furnicatio concupisoenda V1 15 dua 0 siquidem 0 simeliter V 17 incrimentum V1 cenodozia 0 18 ex 0 19 diseoedent 0 21 accipiunt et suscitantur 00 adque FP 22 fruticant DOX: fructificant VW1P frutificant W* (23 uiuatiuB VDX pollulant DxWl adque YP 24 diuirso V1 ad Vx 25 unumquemque 0 incedimm D1W1 )

131
aictorea et uel maxime post triumphos periclitamur incurrere. omnia igitur uitia, quemadmodum incremento praecedentium generantur, ita illorum deminutione purgantur. et hac ratione ut superbia possit explodi, cenodoxia est praefocanda, et ita semper prioribus superatis sequentia conquiescent et eztinctione praecedentium residuae passiones absque labore marcescent.

et licet haec quae praediximus octo uitia illa qua conmemorauimus ratione inuicem sibi conexa atque permixta sint, specialius tamen in quattuor coniugationes et copulas diuiduntur. gastrimargiae namque fornicatio peculiari consortio foederatur: fiiargyriae ira, tristitiae Media, cenodoxiae superbia familiariter coDiugatur.