Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

secundum dmisionem itaque uestram tres hoc loco res ab apostolo nominari uidentur, concupiscentia carnis aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, quarum aduersus se inuicem pugna hanc uidetur habere causam atque rationem, ut ea quae uolumus, inquit, facere nequeamus. quarta igitur superest causa quam minime uos uidistis, ut illud scilicet quod nolumus faciamus. nunc ergo opus est nobis, ut prius duarum concapiscentiarum uim, id est carnis et spiritus, agnoscamus, et ita demum quae uoluntas sit nostra, quae inter utraque posita [*]( 14 Prov. 17, 28 (LXX) ) [*]( 1 quoedam D1 6 carnis concupiacentiam PX 9 intellegentia D 10 huius obtulit WD\'OP: obtulit huius D1r 12 daniel 0 18 quod OPX 16 hie D1WO 16 ignorat Wi ignoraret 0 17 et om. 0 iplud P 18 nesciuit D agnoait WX 20 nominare D lO 21 adaenam Be WP pugnam D1 22 ui- dentur D1 23 inquid DWOP: om. X 24 illat W{0) 25 non Dl 26 malim at ita 27 inter] ia D utramque Pv. cf. cap- 11, 2. 12, 3 et 5. 19, 2 )

104
est, discutere ualeamus, deinde quid possit uoluntatis nostrae non esse similiter discernamus.

Vocabulum carnis in scripturis sanctis multifarie legimus nominari. nam nonnumquam significat hominem integrum, id est qui ez corpore constat et anima, ut ibi: et uerbum caro factum est, et: uidebit omnis caro salutare dei nostri, nonnumquam homines peccatores atque carnales, ut ibi: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro.