Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

causam nero huius belli, id est carnis et spiritus, hanc esse pronuntiat: ut non, inquit, quaecnmque uultis illa faciatis. ergo id quod procurauit deus ut a nobis non possit impleri, id eet ut non quaecumque uolumus illa faciamus, si inpleatur quid aliud credi potest esse quam noxium ? et est quodammodo utilis haec pugna nobis dispensatione creatoris inserta et ad meliorem nos statum prouocans atque conpellens, qua sublata procul dubio pax e contrario perniciosa succederet. [*]( .9 Gal. 5, 17 ) [*]( 1 utilem W: utilisaimam in ras. breuioris uocis tn. 2 D et OPXv semper] saepios W 2 staram 0 deprimitur DOX: depmitur P deprimeretur v uexaretur W se om. 0 se sentiretj obliuisoeretur W 3 non] se W 4 inerti otio DOXr: inercia W(c) inertia∗∗- P . 5 et] uel 0 8 insertum Dl 10 uero] autem Pv 14 quicquit W quicquid X 15 iudicare D1W1 pote | est 0 19 consn- lentes W1 30 inquid DWP 21 procurahit D 22 posset Χυ 23 illa om. D1OX . aliud] aliquid Dl 24 quam om. D1 utiliusD 26 adque OP 27 succederet D\'WO: sucoedit D\'P succedet Xv\' .-)

103

GERMANVS: Licet nobis quaedam intellectus linea iam praelucere uideatur, tamen quia necdum possumus apostoli sententiam ad liquidum peruidere, uolumus haec nobis apertius explanari. tres enim res hic indicari uidentur, prima carnis aduersus spiritum pugna, secunda spiritus aduersus carnem concupiscentia, tertia uoluntas nostra, quae uelut media conlocatur, de qua dicitur: ut non quaecumque uultis illa faciatis. super qua re licet ut dixi suspiciones quasdam ex his quae exposita sunt intellegentiae colligamus, uolumus tamen, quia se huius obtulit conlationis occasio, aliquid nobis lucidius disputari.