Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hanc pugnam utiliter nostris quoque insertam membris etiam in apostolo ita legimus: caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus uero aduersus carnem: haec autem inuicem aduersantur sibi, ut non quaecumque uultis illa faciatis. habes et hic pugnam inuisceratam quodammodo corpori nostro dispensatione domini procurante. quidquid enim generaliter et sine aliqua exceptione omnibus inest, quid aliud iudicari potest nisi ipsi humanae substantiae post ruinam primi hominis uelut naturaliter adtributum : et quod uniuersis congenitum concretumque deprehenditur, quomodo non credendum sit arbitrio domini non nocentis, sed consulentis insertum?