Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

tale quid et in Iudicum libro super exterminatione gentium spiritalium quae aduersantur Israheli mystice legimus designatum: hae sunt gentes, quas dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israhelem, et haberent consuetudinem cum hostibus proeliandi, et iterum post pauca: dimisitque eos dominus, ut in ipsis experiretur Israhelem, utrum audiret mandata domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.

quam utique pugnam non inuidens deus quieti Israhelis nec male eidem consulens, [*]( 5 Iob 1, 9-10 (LXX) 17 I Cor. 10, 18 21 Ind. 8, 1-2 24 1. c. 4 ) [*](1 pliandi D 3 diabulus D1P 6 colet D1 9 grece D WPX greci OX DW eccΦuΡΛ O: m. P 10 nimletate D1O 16 protenus D1 18 et] etba Xv. om. 0 21 mistiee WO hec O 22 dereliquid WP relisqaid O 28 nt habereat D\' 24 pliandi D 16 audirent P1v, 27 manu WO moai W 28 quietis OP. )

102
sed sciens esse utilem reseruauit, ut dum gentium semper istarum inpugnatione deprimitur, numquam se sentiret auxilio domini non egere, et ob id semper in eius meditatione et inuocatione persistens nec inerti otio solueretur nec bellandi usum et exercitia uirtutis amitteret. frequenter enim, quos non potuerunt aduersa superare, securitas et prosperitas deieoerunt.-