Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Dispensationis autem ac probationis duplex causa est. prima, ut paulisper a domino derelicti et mentis nostrae infirmitatem humiliter intuentes super praecedente puritate cordis, quae nobis est illius uisitatione donata, nullatenus extollamur, probantesque nos ab eodem derelictos gemitibus nostris et industria illum laetitiae ae puritatis statum recuperare non posse intellegamus et praeteritam cordis alacritatem non nostro studio, sed illius nobis dignatione conlatam et praesentem de ipsius rursum gratia et inluminatione esse poscendam.

secunda uero probationis est causa, ut perseuerantia nostra uel mentis constantia et desiderium conprobetur, et qua intentione cordis uel orationum instantia deserentem nos uisitationem sancti spiritus requiramus, manifestetur in nobis, ac pariter\' agnoscentes, quanto labore amissum istud spiritale gaudium et puritatis laetitia conquiratur, sollicitius inuentam custodire ac tenere adtentius studeamus. quodammodo enim neglegentius custodiri solet quidquid creditur facile posse reparari.. [*]( 1 sterelitate WO1PX1 2 diabuli D\'P 4 tempore DXW OP procedente 0 nosmet] nos W 5 ignauiam D1OP 7 germanare D1 8 sterelis D*P stereles WxOx ab omni] a Jbona D ieiunii DxO 9 bonis om. Dl 11 paenitrante W1 14 mentes Dx 22 persenerentia D 26 stnt 0 27 inoenta DO 29 costodire Dx onstodire WXPX quidquid P:quiequid DWOX reparare D1 parari 0 . ) [*]( 7* )

100

Per quae euidenter probatur gratiam dei ac misericordiam semper operari in nobis ea quae bona sunt: qua deserente nihil ualere studium laborantis et quantamlibet adnitentis industriam sine ipsius iterum adintorio statum pristinum recuperare non posse illudque in nobis iugiter adiDpleri: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. quae gratia nonnumquam e contrario neglegentes ac resolutos inspiratione hac qua dicitis sancta et abundantia spiritalium cogitationum uisitare non rennuit, sed inspirat indignos, exsuscitat dormitantes et inluminat ignorantiae caecitate possessos clementerque nos arguit atque castigat infundens se cordibus nostris, ut uel sic de inertiae somno conpunctione ipsius instigati consurgere prouocemur. denique frequenter etiam odoribus ultra omnem suauitatem conpositionis humanae in his ipsis subito uisitationibus adimplemur, ita ut mens hac oblectatione resoluta in quendam spiritus rapiatur excessum seque conmorari obliuiscatur in carne.

In tantum uero illum quem diximus abscessum et ut ita loquar desertionem dei beatus Dauid utilem esse cognouit, ut nequaquam orare maluerit, ne a deo in nullo penitus relinqueretur (hoc enim sciebat incongruum esse uel sibi uel humanae naturae ad quamlibet peruenienti perfectionem), sed temperari eam potius deprecatus sit dicens: non me derelinquas usque quaque, ac si diceret aliis uerbis: scio quod derelinquere soleas utiliter tuos sanctos, ut eos probes.