Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: De utilitate conluctationis quae inter carnem ac spiritum suscitatur, quantum uidetur nobis, euidenter expressum est, ita ut eam ipsis quodammodo manibus nostris palpabiiem factam esse credamus. et idcirco hanc quoque rationem nobis similiter cupimus aperiri, quid intersit inter carnalem et animalem uirum uel quemadmodum animalis carnali possit esse deterior.

DAlmIEL: Secundum definitionem scripturae tres sunt animarum status, primus carnalis, secundus animalis, tertius spiritalis. quos in apostolo ita legimus designari. nam de carnalibus dicitur: lac nobis potum dedi, non escam: necdum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis: adhuc enim estis carnales, et iterum: ubi enim est inter uos zelus et contentio, nonne carnales estis? de animali quoque taliter commemoratur: animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus dei: stultitia est enim illi. de spiritali uero: spiritalis autem examinat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur, et iterum: uos qui spiritales estis instruite eos qui eiusmodi sunt in spiritu lenitatis.