Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Primo quod desidias ac neglegentias nostras statim arguit et ut quidam diligentissimus paedagogus a districtionis et disciplinae linea numquam nos deuiare concedens, si paululum quid securitas nostra mensuram congruae serietatis excesserit, flagellis incentiuorum stimulat confestim et increpat atque ad conpetentem reuocat parcitatem. secundo quod pro castimoniae ac puritatis integritate, cum dei gratia concedente ita nos longo tempore genitali pollutione uiderimus inmunes, ut ne ipsa quidem simplici conmotione carnis ulterius nos inquietandos esse credamus et per hoc, uelut qui non gestemus corruptelam carnis, in secretis conscientiae nostrae fuerimus elati, suo nos rursum quamuis quieto ac simplici uisitans fluxu humiliat ac retundit nosque homines esse stimulis suis admonet.

quodammodo enim, cum in ceteris generibus uitiomm et quidem grauioribus magisque noxiis indifferentius soleamus incurrere nec tam facile in eorum conpungamur admissu, in hoc peculiarius humiliatur conscientia nostra perque hanc inlusionem neglectarum quoque passionum recordatione mordetur, euidenter intellegens inmundam se factam naturalibus incentiuis, quae cum esset inmundior spiritalibus uitiis ignorabat, et recurrens protinus ad emendationem anterioris ignauiae commonetur pariter nec super successibus praeteritae puritatis debere confidere, quam se perspicit pusillum quid declinantem a domino perdidisse, nec posse huius purificationis donum nisi [*]( 1 collegitur D\' 5 non distinguunt PX XV in D del. m. 2 desideas D1 6 pedagogas codd. 8 congruae om. 0 ser (saer- F) ietatis VD W: serietatis districtionis X districtionis P seneritatis Ου 9 flagelis D1 10 adque VOP ad om. V secundtl D1 12 a genitale (e in i mutat.) D pullutione V 13 commutione W 14 credimus Dl 15 corruptellam VP 19 equidem 0 solebamas D 20 admisso D2X admissum 01 21 per hancque 0 22 neclectarum D 25 protines D1 emundationem V 26 ne WX 27 perspecit V pussillum D1 28 perfectionis 0 )

111
per solius dei gratiam possideri, docentibus nos quodammodo ipsius rei experimentis, at si integritatem cordis perpetuo consequi delectamur, humilitatis studeamus uirtutem iugiter obtinere.