Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Primo quod desidias ac neglegentias nostras statim arguit et ut quidam diligentissimus paedagogus a districtionis et disciplinae linea numquam nos deuiare concedens, si paululum quid securitas nostra mensuram congruae serietatis excesserit, flagellis incentiuorum stimulat confestim et increpat atque ad conpetentem reuocat parcitatem. secundo quod pro castimoniae ac puritatis integritate, cum dei gratia concedente ita nos longo tempore genitali pollutione uiderimus inmunes, ut ne ipsa quidem simplici conmotione carnis ulterius nos inquietandos esse credamus et per hoc, uelut qui non gestemus corruptelam carnis, in secretis conscientiae nostrae fuerimus elati, suo nos rursum quamuis quieto ac simplici uisitans fluxu humiliat ac retundit nosque homines esse stimulis suis admonet.