Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

denique hos quos intellegimus ad uoluntatum suarum desideria perficienda nullo carnis obstaculo retardari, daemones scilicet ac spiritales nequitias, et quidem cum sint de eminentiore angelorum ordine deuoluti, detestabiliores esse hominibus contemplamur, eo quod possibilitate eorum desideriis adiacente id quod nequiter semel conceperint inrenooabili malo perficere non morentur, quia sient est animus eorum uelox ad excogitandum, sic ad perficiendum pernix et absoluta substantia, dumque subpeditat eis prona facilitas ea quae uoluerint peragendi, conceptum malum\' nulla intercedens deliberatio salutaris emendat.