Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Inter has igitur utrasque concupiscentias animae uoluntas in meditullio quodam uituperabiliore consistens nec uitiorum flagitiis oblectatur nec uirtutum doloribus adquiescit, sic quaerens a passionibus temperare carnalibus, ut nequaquam uelit dolores necessarios sustinere, sine quibus desideria spiritus nequeunt possideri, absque castigatione carnis castimoniam corporis desiderans obtinere, sine uigiliarum labore cordis adquirere puritatem, cum requie carnis spiritalibus exuberare uirtutibus, absque ullius exasperatione conuicii patientiae gratiam possidere, humilitatem Christi sine honoris mundani exercere iactura, religionis simplicitatem cum saeculari ambitione sectari, Christo cum hominum laude ac fauore seruire, districtionem ueritatis sine cuiuspiam uel tenui offensione proferre: postremo sic mauult futura consequi bona, ut praesentia non amittat.

quae uoluntas numquam nos ad perfectionem ueram faceret peruenire, sed in tepore quodam deterrimo conlocaret talesque faceret, quales illi sunt qui in Apocalypsi increpatione domini castigantur: scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. utinam frigidus esses aut calidus. nunc autem tepidus es, et incipiam te euomere ex ore meo, nisi hunc tepidissimum statum altrinsecus haec insurgentia bella disrumperent. nam cum famulantes huic uoluntati nostrae ad hanc remissionem noluerimus nosmet ipsos paululum relaxare, confestim aculei carnis insurgunt suisque nos uitiis et passionibus sauciantes [*]( 20 Apoc. 3, 15-16 ) [*]( 3 nulla distinctio in WX tias animae] incipit V 4 in om. 0 meditnlleo V 5 oblectatus D 6 temperari D\'PX 7 uellit DlP neceBsarioB V1 8 possidere D* 11 connitii WX 15 destrict. 0 16 malauult D 18 taepore V (passim) tempore WlOP . teterrimo DOxX 21 utinam ... calidus in marg. m. 2 W 22 autem quia W2P2X2 et om. D\'WPX 23 euouere D1 ei] de PX taepidissimum V (passim) 24 altrin- sicus V 26 ipsus Y paulum D)

107
nequaquam in illa qua delectamur puritatis qualitate stare permittunt, atque ad illam quam horremus frigidam uoluptatum plenamque sentibus pertrahunt uiam.

rursum si spiritnB feruore succensi opera carnis uolentes extinguere sine ullo respectu fragilitatis humanae totos nosmet ipsos temptauerimus ad inmoderata uirtutum studia cordis elatione conferre, interpellans inbecillitas carnis ab illa reprehensibili nimietate spiritus reuocat ac retardat. et ita fit ut utraque concupiscentia tali conluctatione alterne sibimet repugnante animae uoluntas, quae nec totam se carnalibus desideriis dedere nec uirtutum uult laboribus desudare, quodammodo iusto moderamine temperetur, dum haec inter utraque contentio, illam perniciosiorem excludens animae uoluntatem, ut quandam aequitatis libram in statera nostri corporis conlocat, quae spiritus carnisque confinia iusto discernit examine, nec a dextris mentem spiritus ardore succensam nec a laeua carnem uitiorum aculeis praeponderare permittens.

dnmque haec pugna cotidianie diebus utiliter exagitatur in nobis, ad illud quartum quod nolumus salubriter uenire conpellimur, ut puritatem cordis non otio nec securitate, sed iugi sudore et contritione spiritus adquiramus castitatemque carnis districtis ieiuniis, fame, siti ac uigilantia retentemus, directionem etiam cordis lectione, uigiliis, oratione continua et solitudinis squalore capiamus, patientiam tribulationum exercitiis retentemus, cum blasphemiis et obprobriorum saturitate nostro seruiamus auctori, ueritatem cum inuidia mundi huius et inimicitiis, si necesse fuerit, exsequamur, et tali conluctatione in nostro corpore militante protractis nobis ab hac ignaua securitate atque ad istum [*](2 adqae VDlP nolaptatem X 3 rursus D1PX 4 stae D\' 5 totus V ipsa F 7 inbicillitas W\'P 8 ut om. 0 9 alterne WO: alternae VDP alterna Xv 11 quodammodum W 12 dum ad haec D 13 eqaalitatis 0 14 libra D* in om. DIX 16 ad leua D OMne Dl 17 cottid. X 21 adqueramus Dl destrictis DlWO ieiunia D\' 24 blaaf. OX 25 obpropriorum VW. aucturi V auotore Dl 26 axequamur 0 28 ignauia W adque VD1P atam 01. )

108
quem nolumus laborem ac uirtutum studia prouocatis aequitas

optime media retentetur, et tepidam nostrae uoluntatis arbitrium hinc spiritus feruor, illinc carnis geiidissimus rigor moderatissimo calore contemperent, ac neque ad effrenata uitia mentem pertrahi concupiscentia spiritus sinat nec rursus ad uirtutum inrationabiles adpetitus fragilitas carnis spiritum patiatur extolli, ne uel inde omnigenum pullulent fomites uitiorum uel hinc elatio morbi principalis emergens telo nos superbiae grauiore confodiat, sed horum pugnae aequilibratio iusta succedens sanam et moderatam inter utraque uirtutum reseret uiam, itinere regio docens militem Christi semper incedere.

atque ita fiet, ut cum pro tepore huius quam diximus ignauissimae uoluntatis propensius mens ad desideria carnis fuerit deuoluta, spiritus concupiscentia refrenetur, nequaquam eo uitiis adquiescente terrenis, rursumque si inmoderato feruore per excessum cordis ad inpossibilia fuerit spiritus noster et inconsiderata praereptus, infirmitate carnis ad iustum retrahatur examen et transcendens uoluntatis nostrae tepidissimum statum commodissima temperie planoque tramite cum sudoris industria uiam perfectionis incedat.

simile quid etiam in illius turris extructione legimus a domino dispensatum in libro Geneseos, ubi linguarum oborta repente confusio sacrilegos ausus hominum nefandosque conpescuit. permansisset enim etiam ibi aduersus deum, immo aduersus eos qui diuinam eius adtemptare coeperant maiestatem consensus noxius, nisi eos dispensatione dei repugnans inter se diuersitas linguae per dissonantiam uocis in meliorem statum proficere conpulisset, et quos ad excidium sui animauerat perniciosa consensio, ad salutem [*]( 21 cf. Gen. 11 ) [*]( 1 aequitatis D\' 2 obtime DOP 3 illic D\' rigore W moderatiuemo D\' 4 conteperent Dl contemperet DtpX 5 rursum PX 9 pugnae delet. in D aequiliberatio D1O1 10 BUecendens 0 utraque DWOPX: utramque V cf. ad cap. 9, 2 resernet PX 11 itenere D1 12 adque V . fit PX tempore WP1 16 inposibilia D et om. 0 17 praeruptui VO infirmitatem V1 18 transscendens 0 18 nefanduaque V* 26 magestatem 0 )

109
reuocasset bona utilisque discordia, incipientes scilicet humanam fragilitatem intercedente diuisione sentire, quam per noxiam conspirationem elati antea nesciebant.,