Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

pulchritudo enim uel deformitas animae uirtutum seu uitiorum gignitur qualitate, ex quibus quidam adtractus color aut ita eam splendidam reddit, ut a propheta mereatur audire: et concupiscet rex decorem tuum, aut certe atram, faetidam atque deformem, ita ut faetorem propriae turpitudinis ipsa confiteatur et dicat: [*]( 5 I Cor. 13, 4-7 24 Ps. 44, 12 ) [*]( 1 huius mundi D 2 primae primae W conuereationis 0 3 difinitur D* 4 curarem DiP adtingere D2(v) 11 omni otn. Wl istantia 0 12 quaa om. Wl 14 corpore D1 quolierenteB 0 proprie Oc: sed cf. §. 3 15 ac] hac D 16 abariue 0 18 puleram 0 hac WO 21 tetris DOPX palaitudo WO 22 ex om. 0 23 reddit D\'c: reddet D\'WOI Pr reddat O\'X 24 a om. 0 profete D1 profeta D\'WX concopuscit D1 concupiaset 0 25 adtft D tetram P et fetidam 0 foetidam P fetidam X 26 fetorem DlOX foetorem P )

80
conputruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae, et ipse dominus ad eam quare, inquit, non est obducta cicatrix filiae populi mei?

et idcirco hae sunt, propriae nostrae diuitiae, quae com anima iugiter conmoranturt quas nobis nullus rerum, nullus hostium nec conferre poterit nec auferre. hae sunt propriae diuitiae nostrae, quas ne ipsa quidem mors ualebit ab anima separare, quibus uel renuntiantes ad perfectionem. possumus peruenire uel inligati aeterna morte multari.

Tripertito enim modo in scripturis sanctis intelleguntur diuitiae, id est malae, bonae, mediae. et malae quidem sunt de quibus dicitur: diuites eguerunt et esurierunt, et: uae uobis, diuites, quia recepistis consolationemnestranoL quas etiam diuitias abiecisse summa perfectio est. ad quarum distinctionem pauperes illi sunt qui in euaogelio domini uoce laudantur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et in psalmo: iste pauper clamauit, et dominus exaudiuit eum, et iterum: pauper et inops laudabunt nomen tuum.

sunt etiam bonae, quas adquisisse magnae uirtutis ac meriti est, quas uir iustus possidens conlaudatur dicente Dauid: generatio rectorum benedicetur. gloria et diuitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi, et iterum: redemptio animae uiri propriae diuitiae. de quibus diuitiis in Apocalypsi dicitur ad illum qui eas non habens uituperabiliter pauper et nudus est: incipiam te, inquit, euomere ex ore meo. quia dicis quod diues sum et locuples et nullius egeo, et [*]( 1 Ps. 37, 6 2 Hierem. 8, 22 12 Ps. 33, 11 13 Luc. 6, 24 16 Mt. 5, 3 18 Ps. 33, 7 19 Ps. 78, 21 22 Ps. 111, 2-3 24 Prov. 13, 8 (LXX) 26 Apoo. 3, 16—18 ) [*]( 1 conputriuerunt D* 3 inqaid DWP 4 he* (e erae.) D haec WO proprie 0 6 haec WO proprie OPX 7 nec P 9 inplicati D\'OX. 18 ue DO nobis D1 recipiafaia D\' 0 14 abieocisse W 15 ille Dx sunt om. W 19 laudabunt (αlvέσουσι) DOr: laadabit WPXc 24 uiri eras, in D 26 88 W\'P 27 inquid DWP dices 0 )

81
nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et\' caecus et nudus, suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias, et uestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae.