Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uq4e festinandum nobis est ut a paucis ac rarissimis sumamus exempla uirtutum, quia secundum illam quam diximus figuram in euangelio quoque multi uocati, pauci autem dicuntur electi. nihil ergo nobis proderit abrenuntiatio corporalis et localis quodammodo ex Aegypto transmigratio, si renuntiationem cordis quae sublimior et utilior est non ualneriinus similiter obtinere. de illa enim qua diximus abrenuntiatione corporali ita pronuntiauit apostolus: si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum., et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

quod beatus apostolus. numquam dixisset, nisi quia futurum spiritu praeuidebat, ut aliqui facultatibus uniuersis in pauperum alimenta dispersis ad perfectionem euangelicam et caritatis arduum [*]( 11 ct E*. 38, 26 12 cf. Num. 14, 38 15 cf. Mt 22, 14 21 I Cor. 13, 3. ) [*]( 1 sedebamur W 2 cdmedebamus WP cepas 0 alea 0\' allia O\'X cucumeris W\' 5 implere W omnes DI Wl post rennnt.] prenuntiatione Dl 10 mosi W mojsen P mone X1 11 sexcenta tria W: sezcentaria DlPl sezcenta D\'X sesoenta OP\' dinumerarentur 0 12 his] ipsis\'0 13 terram... ingressi] uiri 0 (sic!) 14 hac W(0) 16 ergo eras. in D: om. P 17 prode erit 0 18 egyto D 20 qua WQXi quuD DP apostoloa D1 21 cyboa DP 22 tradedero Dl 23 iiabeam OX mihi om. 0 prodeest 0 proderit W )

78
culmen peruenire non possent, quia scilicet pristina uitia morumque incontinentiam uel superbia uel inpatientia dominante in suis cordibus retinentes nequaquam se ab illis expurgare curarent et ob id ad caritatem dei quae numquam cadit minime peruenirent.

qui utique inferiores effecti hoc secundo renuntiationis gradu multo minus illum tertium qui procul dubio est sublimior adprehendunt. diligentius tamen etiam hoc mente perpendite, quod non simpliciter dixerit csi distribuero facultates meas\'. uideretur enim de illo forte dixisse, qui necdum euangelicum implens mandatum adhuc sibi ex eis, sicut nonnulli tepidorum faciunt, aliquid reseruasset. sed si distribuero, inquit, omnes facultates meas in cibos pauperum, id est etiamsi perfecte abrenuntiauero diuitiis istis terrenis.