Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quapropter festinare debemus, si perfectionem ueram desideramus adtingere, ut quemadmodum corpore parentes, patriam, diuitias mundi uoluptatesque despeximus, ita etiam corde haec omnia relinquentes nulla rursus ad haec quae dimisimus concupiscentia reuertamur, sicut illi qui educti per Moysen, cum utique corpore non redissent, corde tamen reuersi dicuntur in Aegyptum, relicto scilicet deo qui eos eduxerat cum tanta uirtute signorum idola Aegypti quae-contempserant uanerantes, sicut scriptura commemorat: et reuersi sunt cordibus suis in Aegyptum, dicentes ad Aaron: fac nobis deos qui praecedant nos: cam illis etiam pariter condemnemur, qui in heremo conmorantes post escam mannae caetestis desiderauerunt uitiorum fketidoe ac sordidae uilitatis cibos, uosque cum eis similiter murmurare uideamur: bene [*]( 9 Gen. 5, 24 (LXI) 11 Hebr. 11, 5 18 lob. 11, 96 22 Acti. 7, 39-40 27 Num. 11, 18. Ei. 16, 3. Num. 11, 5 ) [*]( 1 his 01 is eras. et capiet nisi transpos. D* capiet niai is O1 2 perciperit WP 3 auocaret DIWI euocarit D\'P 6 Enoc P* X 7 seculi D 9 enoc X, item infra 11 uiderit W1 12 inquid DWP 18 credidit 0 15 patriam om. 0 16 dispeximus DWP 17 ad haec D\'W OX: ad ea D\'P concupiscientia 0* 18 ille Dl mosen W 20 aegypto W 25 herimo P 26 fetidos DOX foetidos WP 27 cyboB D murmorare DlW- )

77
nobis erat in Aegypto, ubi sedebamus super ollas carnium, et comedebamus caepas e.t alia et cucumeres et pepones.

quae figura licet in illo praeoesserit populo, tamen nunc quoque eam cotidie in nostro ordine ac professione uidemus impleri. omnis enim quicumque post renuntiationem. mundi huius a4 antiqua reuertitur studia et ad pristina desideria reuocatur, haec, eadem cum illis opųe ac mente proclamat dicens: bene mihi erat in Aegypto. quorum uereor ne tanta inuenienda sit multitudo, quantas tunc sub Moyse praeuaricantium turbas legimus extitisse. nam cum sexcenta tria milia armatorum de Aegypto diaumerentur egressa, ex his non sunt amplius quam duo tantum terram repromissionis ingressi.

uq4e festinandum nobis est ut a paucis ac rarissimis sumamus exempla uirtutum, quia secundum illam quam diximus figuram in euangelio quoque multi uocati, pauci autem dicuntur electi. nihil ergo nobis proderit abrenuntiatio corporalis et localis quodammodo ex Aegypto transmigratio, si renuntiationem cordis quae sublimior et utilior est non ualneriinus similiter obtinere. de illa enim qua diximus abrenuntiatione corporali ita pronuntiauit apostolus: si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum., et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

quod beatus apostolus. numquam dixisset, nisi quia futurum spiritu praeuidebat, ut aliqui facultatibus uniuersis in pauperum alimenta dispersis ad perfectionem euangelicam et caritatis arduum [*]( 11 ct E*. 38, 26 12 cf. Num. 14, 38 15 cf. Mt 22, 14 21 I Cor. 13, 3. ) [*]( 1 sedebamur W 2 cdmedebamus WP cepas 0 alea 0\' allia O\'X cucumeris W\' 5 implere W omnes DI Wl post rennnt.] prenuntiatione Dl 10 mosi W mojsen P mone X1 11 sexcenta tria W: sezcentaria DlPl sezcenta D\'X sesoenta OP\' dinumerarentur 0 12 his] ipsis\'0 13 terram... ingressi] uiri 0 (sic!) 14 hac W(0) 16 ergo eras. in D: om. P 17 prode erit 0 18 egyto D 20 qua WQXi quuD DP apostoloa D1 21 cyboa DP 22 tradedero Dl 23 iiabeam OX mihi om. 0 prodeest 0 proderit W )

78
culmen peruenire non possent, quia scilicet pristina uitia morumque incontinentiam uel superbia uel inpatientia dominante in suis cordibus retinentes nequaquam se ab illis expurgare curarent et ob id ad caritatem dei quae numquam cadit minime peruenirent.