Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qukm rem in apostolorom quoque uocatione uidemus euidenter expressam. quid enim profuit Iudae apostolatus snblimissimam gradum eodem ordine quo Petrus ceterique apostoli adsciti sunt uoluntarie suscepisse, qui uocationis suae praeclara principia cupiditatis ac filargyriae pestifero fine consummans usque ad traditionem domini crudelissimus parricida prorupit?

aut quid obfuit Paulo quod repente caecatus ad uiam salutis uelut inuitus uidetur adtractus, qui postea dominum toto animi feruore sectatus initium necessitatis uoluntaria deuotione consummans gloriosam tantis uirtutibus uitam inconparabili fine conclusit? totum ergo in fine [*]( 1 Bpiritua fernere D* 2 superiori W1K 8 reccidisse W1: reeidivee DW2 PX recedisse O 4 uiderentor Xx 5 occansionem D* 7 stis 0 idhil P conuersationis O9 moysi D* OPXI: mosi DlWX* 10 calamoB 0 11 quae] qui 0 12 mone- Btorium D1 18 qui ita ete quanta W conuersationis 0 14 prupta B1 promta WO 18 tepore Dl tempiJrem W1P1 19 baratrom 0 baratrum mortis D 23 filargiriae DOPX 25 parracida 0 )

73
censistit, in quo potest quis et optimae conuersionis initiis dedicatus inferior per neglegentiam repperiri et necessitate adtractus ad nomen monachi profitendum effici per timorem dei diligentiamqueperfectus.

Ntmc de abrenuntiationibus disserendum est, quas tres esse patrum traditio et scripturarum sanctarum demonstrat auctoritas, quasque unumquemque nostrum omni studio oportet inplere. prima est qua corporaliter uniuersas diuitias mundi facultatesque contemnimus, secunda qua mores ac uitia affectusque pristinos animi carnisque respuimus, tertia qua mentem. nostram de praesentibus uniuersis ac uisibilibus euocantes futura tantummodo contemplamur et ea quae sunt inuisibilia concupiscimus.