Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quo etiam modo beatum Antonium accitum esse cognouimus, qui occasionem suae conuersionis a sola diuinitate percepit. ingressus namque ecclesiam ibique audiens in euangelio dominum praedicantem: qui non odit patrem et matrem et filios et uxorem et agros, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus, et: si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me, praeceptum hoc domini uelut specialiter ad se directum cum summa cordis conpunctione suscepit confestimque renuntians cunctis secutus est Christum, nulla exhortatione neque doctrina hominum prouocatus. secundus uocationis

modus est quem fieri per hominem diximus, cum uel exemplis quorundam sanctorum uel monitis instigati ad desiderium salutis accendimur. quo nos quoque per gratiam domini retinemus adscitos, qui praedicti uiri monitis ac uirtutibus incitati huic nos studio professionique tradidimus. quo ordine etiam in scripturis sanctis per Moysen filios Israhel de adflictione j iegypti legimus liberatos.