Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam sicut liberum arbitrium per inoboedientiam populi demonstratur, ita dispensatio dei et auxilium eius uersiculi ipsius initio declaratur ac fine, cum se et priorem locutum fuisse commemorat et postea inimicos eius humiliaturum, si ab eodem fuisset auditus. nos enim per haec quae protulimus non liberum arbitrium hominis uolumus submouere, sed huic adiutorium et gratiam dei per singulos dies ac momenta necessariam conprobare. [*]( 15 Beai. 66, 2 (LXX) ) [*]( 1 eum W: eos (os in ras. m. 2) D et OPXv inmisissem WX: inmississem Dl misissem (miss-) D\'OPv 3 deo 0 4 adstlmere D 6 per om. D\' 8 lsrt D WF 9 arbitri 0 10 cottid. X 11 momentis D\' 12 meus om. X loqutum D loquutum 0 13 quod] quodsi D 18 quo W 19 isrl W 21 eos D\'P misiBsem OP 24 loquutum 0 27 aummonere D summoueri W 28 necessaria OP )

95

His nos sermonibus eruditos abba Pafnutius e sua cella non tam alacres quam conpunctos corde ante medium noctis emisit, hoc nobis praecipuum suae conlationis conferens munere, ut cum per abrenuntiationis primae consummationem, quam tota uirtute studebamus inplere, adtingenda nobis perfectionis culmina crederemus, inciperemus agnoscere necdum nos coepisse monachorum fastigia somniare, quippe qui de secunda abrenuntiatione parum quid in coenobiis eruditi tertiam, in qua omnis perfectio continetur quaeque illas inferiores duas multis praecedit modis, ne auditu quidem nos antea percepisse nossemus. [*](1 abba W: abbas DOPv 2 conpunctus W1 4 per om. W 7 manach. Dl 8 coenobfs D 9 contenetur Dx 10 anditom 0 recipHbse 0 11 nossemns. Explicit conlatio (colli P) abbatis pafnxitii (pafDuti 0) de tribus abrenuntiationibna DWOPX - h Ioapiunt (item X) capitnla de abbatis (abM D) danihelis (danielis X) comiatione DX: om. WP Inoipit conlatio abbatis danielis de concnpiscantia carnis et spiritum. Incipit capitnlatio einsdem 0)