Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cum enim dioit: si populus meus audisset me, priorem utique se locutum eis euidenter ostendit. quod fieri a domino non solum per legem scriptam litteris, uerum etiam cotidianis monitis solet secundum illud quod per Esaiam dicitur: tota die expandi manus meas ad populum non credentem mihi et contradicentem. utrumque ergo potest hoc testimonio conprobari quod dicitur: si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo utique inimicos eius humiliassem: et super tribulantes eum inmisissem manum meam.

nam sicut liberum arbitrium per inoboedientiam populi demonstratur, ita dispensatio dei et auxilium eius uersiculi ipsius initio declaratur ac fine, cum se et priorem locutum fuisse commemorat et postea inimicos eius humiliaturum, si ab eodem fuisset auditus. nos enim per haec quae protulimus non liberum arbitrium hominis uolumus submouere, sed huic adiutorium et gratiam dei per singulos dies ac momenta necessariam conprobare. [*]( 15 Beai. 66, 2 (LXX) ) [*]( 1 eum W: eos (os in ras. m. 2) D et OPXv inmisissem WX: inmississem Dl misissem (miss-) D\'OPv 3 deo 0 4 adstlmere D 6 per om. D\' 8 lsrt D WF 9 arbitri 0 10 cottid. X 11 momentis D\' 12 meus om. X loqutum D loquutum 0 13 quod] quodsi D 18 quo W 19 isrl W 21 eos D\'P misiBsem OP 24 loquutum 0 27 aummonere D summoueri W 28 necessaria OP )

95

His nos sermonibus eruditos abba Pafnutius e sua cella non tam alacres quam conpunctos corde ante medium noctis emisit, hoc nobis praecipuum suae conlationis conferens munere, ut cum per abrenuntiationis primae consummationem, quam tota uirtute studebamus inplere, adtingenda nobis perfectionis culmina crederemus, inciperemus agnoscere necdum nos coepisse monachorum fastigia somniare, quippe qui de secunda abrenuntiatione parum quid in coenobiis eruditi tertiam, in qua omnis perfectio continetur quaeque illas inferiores duas multis praecedit modis, ne auditu quidem nos antea percepisse nossemus. [*](1 abba W: abbas DOPv 2 conpunctus W1 4 per om. W 7 manach. Dl 8 coenobfs D 9 contenetur Dx 10 anditom 0 recipHbse 0 11 nossemns. Explicit conlatio (colli P) abbatis pafnxitii (pafDuti 0) de tribus abrenuntiationibna DWOPX - h Ioapiunt (item X) capitnla de abbatis (abM D) danihelis (danielis X) comiatione DX: om. WP Inoipit conlatio abbatis danielis de concnpiscantia carnis et spiritum. Incipit capitnlatio einsdem 0)

96

De uita abbatis Danihelis.

Inquisitio unde oriatur repentina conmutatio mentium ab ineffabili laetitia in maestissimam animi deiectionem.

Responsio super proposita quaestione.

Quod dispensationis ac probationis dei duplex causa sit.

Quod studium et industria nostra nihil sine adiutorio dei praeualeat.

Quod utile nobis sit interdum a domino derelinqui.

De utilitate eius pugnae quam apostolus ponit in conluctatione carnis et spiritus.

Interrogatio, quid sit quod in capitulo apostoli post aduersantes sibi concupiscentias carnis et spiritus tertia adiciatur uoluntas.

Responsio de intellectu recte interrogantis.

Quod uocabulum carnis non in una significatione ponatur.

Quid in hoc loco caro ab apostolo nominetur et quid sit concupiscentia carnis. [*]( 5 danielis 0 De abbatis danielis conuenatione X 6 ori*tnr (a eras.) D mentium om. X 11 post dei ras. 3—4 litt. in D 16 spiritus] cum hoc uocabtdo codicis X capitulatio ad hanc conlationem abrupte desinit 18 recto 0 21 quod in 0 22 carnis Dc: spiritus Or )

97

Quae sit uoluntas nostra, quae inter concupiscentiam carnis et spiritus ponitur.

De utilitate cunctationis quae ez conluctatione oritur carnis et spiritus.

De inemendabili malitia spiritalium nequitiarum.

Quid nobis prosit carnis aduersus spiritum concupiscentia.

De inoentiais carnis, quibus nisi humiliaremur, grauius rueremus.

De eunuchorum tepore.

Interrogatio, quid intersit inter carnalem et animalem.

Besponsio de triplici animarum statu.

De male abrenuntiantibus.

De his qui contemptis magnis occupantur in pamia.

Inter ceteros Christianae philosophiae uiros abbatem quoque uidimus Danihelem, aequalem quidem in omni uirtutum genere his qui in heremo Sciti conmanebant, sed peculiarius gratia humilitatis ornatum. qui merito puritatis ac mansuetudinis suae a beato Fafnutio solitudinis eiusdem presbytero, et quidem cam multis iunior esset aetate, ad diaconii est praAlectus officium. in tantum enim idem beatus Pafnutius uirtutibus ipsius adgaudebat, ut quem uitae meritis et gratia parem . nouerat, coaequare sibi etiam sacerdotii ordine festinaret: siquidem nequaquam ferens in inferiore eum ministerio diutius [*]( 9 rueremus eras. in D: in marg. legitur (m. 2) reueramns raemus 0 14 paruis. Ezpliciont capitnla D Expt capitulatio 0 Expl. aP- de conlatione abbatis danielis X Incipit conlatio (conlacio D col P) tbbatis danihelis (eiusdem abbatis danielis conlatio X) de concupiscentia carnis ae spiritus DWPX Incipit liber quartus de concupiscentia carnis et sps 0 15 philosoflae D filoeoflae OX 16 danielem 0 e 17 sciti P: scitii D scitii WO scbitii X 19 papnutio Dl presbitero DP praeebit W presuit. 0 prbo X 20 equidem 0 diaooni P disconie X prelatus Ov. 22 gratise W 23 quoequare 0 24 cum] cum D ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 7 )

98
inmorari optansque sibimet successorem dignissimum prouidere superstes eum presbyterii honore prouexit. qui tamen prioris

humilitatis consuetudinem non omittens nihil nmquam sibi illo praesente de sublimioris ordinis adiectione donauit, sed semper abbate Pafnutio spiritales hostias offerente hic uelut diaconus in prioris ministerii permansit officio. in quo tamen beatum Pafnutium, cum talis uir esset ac tantus, ut in multis etiam praescientiae gratiam possideret, haec spes substitutionis electioque frustrata est. nam non multo post hunc, quem sibi parauerat successorem, praemisit ad deum.