Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cum enim dioit: si populus meus audisset me, priorem utique se locutum eis euidenter ostendit. quod fieri a domino non solum per legem scriptam litteris, uerum etiam cotidianis monitis solet secundum illud quod per Esaiam dicitur: tota die expandi manus meas ad populum non credentem mihi et contradicentem. utrumque ergo potest hoc testimonio conprobari quod dicitur: si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo utique inimicos eius humiliassem: et super tribulantes eum inmisissem manum meam.