Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod etiam apostoli uocibus euidentissime perdocemur dicentis: propter quod tradidit illos deus in passiones ignominiae, et iterum: quia non crediderunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conuenit, et ipse dominus per prophetam: et non audiuit populus meus uocem meam: et Israhel non intendit mihi. propter quod dimisi eos, inquit, secundum adinuentiones cordium eorum, ambulabunt in adinuentionibus suis.

GERMANVS: Hoc testimonium apertissime liberum demonstrat arbitrium quod dicitur: si populus meus audisset me, et alibi: et non audiuit populus meus uocem meam. cum enim dicit si audisset, ostendit in potestate illius fuisse uel adquiescendi uel non adquiescendi iudicium. quomodo igitur non in nobis nostra salus est conlocanda, cum uel audiendi uel non audiendi ipse nobis concesserit facultatem?