Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod etiam apostoli uocibus euidentissime perdocemur dicentis: propter quod tradidit illos deus in passiones ignominiae, et iterum: quia non crediderunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conuenit, et ipse dominus per prophetam: et non audiuit populus meus uocem meam: et Israhel non intendit mihi. propter quod dimisi eos, inquit, secundum adinuentiones cordium eorum, ambulabunt in adinuentionibus suis.