Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod uisum recipiunt oculorum, diuinae miserationis est munus. quod autem etiam post perceptionem cuiuslibet muneris tam gratia dei quam ratio liberi perseueret arbitrii, leprosorum quoque decem qui pariter curati sunt declarat exemplum. e quibus dum unus per arbitrii sui bonum gratiarum restituit actionem, dominus nouem requirens unumque conlaudans sollicitudinem adiutorii sui etiam circa inmemores beneficiorum suorum iugem se retinere demonstrat. hoc ipsum enim uisitationis suae donum est, quod uel suscipit et adprobat gratum uel requirit ac reprehendit ingratos.

Credere tamen inconcussa fide nos conuenit nihil sine deo prorsus in hoc mundo geri. aut enim uoluntate eius aut permissu agi uniuersa fatendum est, ut scilicet haec quae bona sunt uoluntate dei perfici auxilioque credantur, quae autem contraria sunt permissu, cum pro nequitiis ac duritia cordis nostri deserens nos diuina protectio diabolum nobis uel [*]( 12 Mt. 20, 31 16 cf. Luc. 17, 11 sqq. ) [*]( 1 internecionem (ec in ras. m. 2) D internit. X 2 neone WO\': ne 0*P om. X ras. 4-5 liti, in D 3 manifestissime 0 4 quid nero dispensatione 0 7 adque OP 8 exequamur 0 9 in om. 0 10 transiit OX v 12 miserire D 14 post perceptionem D2OPXv: pceptionem D1 post receptionem W 16 lebros. 0 17 ezemplo 0 18 inquirens PXc unum quoque 0 21 saacepit Wl 22 requiret Z)1 hac D 25 pmissa D\' )

93
ignominiosas corporis passiones patitur dominari.

quod etiam apostoli uocibus euidentissime perdocemur dicentis: propter quod tradidit illos deus in passiones ignominiae, et iterum: quia non crediderunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conuenit, et ipse dominus per prophetam: et non audiuit populus meus uocem meam: et Israhel non intendit mihi. propter quod dimisi eos, inquit, secundum adinuentiones cordium eorum, ambulabunt in adinuentionibus suis.

GERMANVS: Hoc testimonium apertissime liberum demonstrat arbitrium quod dicitur: si populus meus audisset me, et alibi: et non audiuit populus meus uocem meam. cum enim dicit si audisset, ostendit in potestate illius fuisse uel adquiescendi uel non adquiescendi iudicium. quomodo igitur non in nobis nostra salus est conlocanda, cum uel audiendi uel non audiendi ipse nobis concesserit facultatem?