Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quibus manifestissime perdocemur et initium uoluntatis bonae nobis domino inspirante concedi, cum aut per se aut per exhortationem cuiuslibet hominis aut per necessitatem nos ad salutis adtrahit uiam, et perfectionem uirtutum ab eodem similiter condonari, nostrum uero hoc esse, ut adhortationem auxiliumque dei uel remissius uel enixius exsequamur, et pro hoc nos uel remunerationem uel supplicia dignissime promereri, quod eius dispensationi ac prouidentiae erga nos benignissima dignatione conlatae uel negleximus uel studuimus nostrae oboedientiae deuotione congruere.

quod euidenter in Deuteronomio aperteque describitur: cum, inquit, introduxerit te dominus deus tuus in terram, quam possessarus ingrederis, et deleuerit gentes multas coram te, Ch ettaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum, et Ferezaeum, Euaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri et robustiores te: tradideritque eas dominus tibi, percuties eas usque ad internicionem. non inibiscumeis foedus, neque sociabis cum eis coniugia. quod igitur introducontur in terram repromissionis, quod delentur gentes multae coram eis, quod traduntur in manus eorum nationes maioris numeri et robustiores quam populus Israhel, dei esse gratiam scriptura pronuntiat.