Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quibus manifestissime perdocemur et initium uoluntatis bonae nobis domino inspirante concedi, cum aut per se aut per exhortationem cuiuslibet hominis aut per necessitatem nos ad salutis adtrahit uiam, et perfectionem uirtutum ab eodem similiter condonari, nostrum uero hoc esse, ut adhortationem auxiliumque dei uel remissius uel enixius exsequamur, et pro hoc nos uel remunerationem uel supplicia dignissime promereri, quod eius dispensationi ac prouidentiae erga nos benignissima dignatione conlatae uel negleximus uel studuimus nostrae oboedientiae deuotione congruere.