Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quae si in Petro ne deficeret domini egebat auxilio, quis erit tam praesumptor et caecus, qui se erga huius custodiam cotidiano domini credat adiutorio non egere ? praesertim cum ipse dominus in euangelio hoc ipsum euidenter expresserit dicens: sicut palmes non potest fructum facere a semet ipso nisi in uite manserit, ita et uos nisi in me manseritis, et iterum: quia sine me nihil potestis facere.

quam sit igitur ineptum ac sacrilegum quicquam de bonis actibus nostrae industriae et non dei gratiae uel adiutorio deputare, manifeste probatur dominica protestante sententia sine sua inspiratione uel cooperatione spiritales fructus exhibere neminem posse. omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. Zacharias quoque: quia si quid bonum, ipsius est, et si quid optimum, ab ipso. et ideo constanter beatus apostolus quid, inquit, habes quod non accepisti? quodsi accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

Summam quoque tolerantiae qua temptationes inlatas sustinere possimus non tam in nostra uirtute quam in dei misericordia et moderatione consistere beatus apostolus ita pronuntiat: temptatio uos non adprehendit nisi [*]( 9 loh. 15, 4 12 1. c. 5 17 Iafc 1, 17 19 Zach. 9, 17 (LXX) 21 I Cor. 4, 7 27 I Cor. 10, 18 ) [*]( 2 aarilio 0 4 lebertate Wx libertatem 0 5 donare D* 7 hninamodi D\'łP 9 expreserit Dx 16 aspiratione (a ita ras. m. 2) D quooperatione 0 uel cooperatione om. W opitalatione uel incpiratione X cooperatione vel insp. r spiritalis Wl 19 saccharias D zaccarias 0 bonum DlW: boni D2OPX 20 obtimum WO 21 inquit Or inquid DP: om. W quid eaim habes Xc 24 quam temt. 0 27 adprehendit WIXi adprehendat DOP adprehendet W* )

90
humana. fidelis autem deus, qui non permittet uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione et exitum, ut sustinere possitis. deum quoque aptare siue confirmare animos nostros ad omne opus bonum et operari in nobis ea quae sibi sunt placita idem apostolus docet: deus autem pacis, quieduxit de tenebris pastorem magnum ouium in sanguine testamenti aeterni, Iesum Christum, aptet uos in omni bono, faciens in uobis quod placeat coram se. quod etiam Tbessalonicensibus ut eueniat ita precatur dicens: ipse autem dominus Iesus Christus et deus pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda uestra et confirmet in omni opere et sermone bono.

Ipsum denique timorem dei, quo firmiter eum tenere possimus, a domino nobis Hieremias propheta ex persona dei manifeste testatur infundi ita dicens: et dabo eis cor unum, et uiam unam, ut timeant me uniuersis diebus: et bene sit eis, et filiis eorum post eos. et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis bene facere: et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me. Ezechiel quoque: et dabo eis cor unum, et spiritum nouum tribuam in uisceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: ut in praeceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant, [*]( 6 Hebr. 13, 20-21 10 II Thess. 2, 15-16 17 Hierem. 32, 8^—40 22 Etech. 11, 19-20 ) [*]( 1 permittet D\': permittit D1W2X permittat WlOP et D\' ex altera correctione 2 it D faciat X1 contemptatione D 8 et exitum WO: etiam ex. PX etiam pronentum in ras. m. <3 D 9 bono om. 0 placet v 10 thesalonio. DWX teeaL 0 neniat W 11 dominus noiter P 13 bonorum 0 ezortetar D WOP 16 iherem. 0 17 dni manifestatur 0 18 unum] nouum DiP anam (un in ras.) D nouam P 21 in corde (εἰς rijv ϰαϱδίαν) DWX\': in corda OPX1 22 hiezecbihel (hies m ras. m. 2) D hiieaechihel 0 ezechihel P 23 unum D1WO: nouum D\'PX )

91
faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in deum.