Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

a domino enim, non a libero arbitrio gressus hominis diriguntur, et cum ceciderit iustus, libero dumtaxat arbitrio, non conlidetur. quapropter ? quia dominus subponit manum suam. hoc est apertissime dicere: nullus iustorum sibi sufficit ad obtinendam iustitiam, nisi per momenta singula titubanti ei et conruenti fulmenta manus suae subposuerit diuina clementia, ne prostratus intereat penitus, com fuerit liberi arbitrii infirmitate conlapsus.

Nec sane umquam uiri sancti directionem uiae qua gradiebantur ad profectum uirtutum consummationemque tendentes industria se propria obtinuisse testati sunt, sed eam potius a domino precabantur dicentes: dirige me in ueritate tua, et: dirige in conspectu tuo uiam meam. [*]( 5 1. c. 19 12 1. c. 17 16 Ps. 36, 23 17 1. c. 24 18 L c. 27 Pa. 24, 5 28 Ps. 5, 9 ) [*]( 1 meos Wlpl 2 mobilitatis DOP 3 ausilium 0 6 nascebaatur (n eras.) D et 0 7 consolationis D1 8 nostrum 0 10 abstulerint W1 13 habitanit D\' habitabit P 17 dirigentur DiP dumtaxit Wl 19 subponet D\'0(P) manuum Dl 21 fulcimenta DIOx 26 industriA D1 propriA D\' 27 dicentis W )

86
alius autem non solum fide, sed etiam experimento et quodammodo in ipsa rerum natura hoc ipsum se deprehendisse proclamat: cognoui domine quia non est in homine uia eius: nec uiri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. et ipse dominus ad Israhelem et dirigam eum ego, inquit, ut abietem uirentem: ex me tuus fructus inuentus est.

Legis quoque ipsius scientiam non lectionis industria, sed magisterio et inluminatione dei cotidie desiderant adipisci dicentes ad eum: uias tuas domine demonstra mihin et semitas tuas edoce me, et: reuela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua, et: doce me facere uoluntatem tuam, quia tu es deus meus, et iterum: qui doces hominem scientiam.

Ipsum etiam intellectum beatus Dauid, quo mandata dei possit agnoscere, quae utique in libro legis nouerat esse perscripta, a domino postulat promereri dicens: seruus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. utique et intellectum semel sibi per naturam praestitum possidebat, notitiam quoque mandatorum dei, quae descripta tenebantur in lege, utique habebat in promptu. et tamen ut hanc plenius adprehenderet dominum precabatur, sciens nequaquam sufficere sibimet posse id quod per naturam conditionis insertum est, nisi cotidiana domini inluminatione ad intellegendam spiritaliter legem ac mandata eius apertius agnoscenda sensus ipsius ab eodem fuerit inlustratus, ipso etiam uase [*]( 3 Hierem. 10, 23 5 Osee 14, 9 10 Ps. 24, 4 11 Ps. 118, 18 12 Ps. 142, 10 14 Ps. 93, 10 17 Ps. 118, 125 ) [*]( 2 in om. Ov 3 quia] quoniam 0 5 isrl W Ihrfrm 0 6 inquid BWP habitem W uerentem D1 taus] eius 0 10 demonstra] notas fac 0 11 doce D\'X 13 tu es deus meus DWOP*: deus meus es P1 deus meas es tu Xx 14 quo JD1 docet P 18 ut] et W 21 proptu Dt promtu W 23 sufficere sibimet WOPX: sibimet sufficere Dv condicionis W condictionis P 25 hac W 26 uasa lectionis Dt uas elationis W )

87
electionis hoc quod dicimus clarius praedicante: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate.