Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: In quo ergo liberum consistit arbitrium nostraeque quod laudabiles sumus reputatur industriae, si deus in nobis omnia quae ad nostram perfectionem pertinent et incipit et consummat ? [*]( 1 II Cor.4,18 5 Gen. 12, 1 J6 1. c. ) [*](. I dispic. P despiciemus v 4 aeterna sunt D\'OP 5 babraham WP post terram eras. in W: maiestatis sne 6 demonstranero 0 8 posit D 9 hac D rennntiante D1 10 ut D\'WO: id est ut D\'PXx 11 tribulns W1 16 dicentee WlPl 11 eonsamat. D hac Dx 20 reperire D repperere W 22 collegitnr D1 25 perueniamuB Dl0 ) [*]( 6* )

84

PAFNVTIVS : Hoc uos recte mouisset, si in omni opere uel disciplina principium tantum esset ac finis et non etiam quaedam medietas interesset. itaque sicut occasiones salutis diuersis modis deum cognoscimus operari, ita nostrum est occasionibus a diuinitate concessis uel enixius uel remissius famulari. nam [sicut dei fuit uocantis oblatio exi de terra tua, ita Abrahae fuit exeuntis oboedientia, et quemadmodum illud quod dicitur et ueni in terram ut fiat obtemperantis est opus, ita illud quod additur quam tibi monstrauero iubentis dei uel promittentis est gratia.

certos tamen esse nos conuenit, quod omnem uirtutem indefessis conatibus exercentes nequaquam diligentia uel studio nostro perfectionem possimus adtingere nec sufficiat humana sedulitas laborum merito ad tam sublimia beatitudinis praemia peruenire, nisi ea domino nobis cooperante et cor nostrum ad id quod expedit dirigente fuerimus indepti. ideoque debemus cum Dauid orantes momentis singulis dicere: perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moueantur uestigia mea, et: statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos, ut nostrum arbitrium, quod procliuius uel ignoratione boni uel oblectatione passionum fertur ad uitia, ille inuisibilis rector mentis humanae ad uirtutum potius studia retorquere dignetur.

quod uno uersiculo per prophetam manifestissime legimus decantari: inpulsus uersatus sum ut caderem: in quo liberi arbitrii infirmitas designatur. et dominus suscepit me: rursum adiutorium domini iunctum eidem semper ostenditur, quo, ne penitus libero conlabamur arbitrio, cum titubasse nos uiderit, porrectione quodammodo manuum suarum sustentat atque confirmat. et iterum: si dicebam: motus est pes [*]( 17 Ps. 16, 5 18 Ps. 39, 3 24 Ps. 117, 13 , 25 1. c. 29 Ps. 93, 18 ) [*]( 1 omni eras. in D: om. P 3 occasione DO2 ocoassiones WP 4 deum eras. in D 5 occansionibus Dx 7 habrahae W exenotes WxPl 9 quem D 13 sufficiet W\'0 15 ea D 19 supra OPv 23 profetam DxO 26 rursus 0 27 quo] quo iam D\'Pc 28 manum D\' 29 adque DP pe∗∗S D )

85
meus, lubrica. scilicet arbitrii facultate, misericordia tua domine adiuuabat me. iterum mobilitati suae dei coniungit auxilium, quia, ne, moueretur pes fidei suae, non industriae propriae fuisse, sed misericordiae domini confitetur. et iterum: