Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim quia bona est anachoresis, uniuersis eam congruam conprobamus: a multis enim non solum infructuosa, sed etiam perniciosa sentitur. nec quia institutionem coenobiorum uel curam fratrum sanctam atque laudabilem merito profitemur, idcirco ab uniuersis eam expetendam esse censemus. ita etiam xenodochii uberrimus fructus est, sed ab omnibus expeti sine patientiae non potest detrimento. proinde primum regionis uestrae atque huius inter se pensanda sunt instituta, deinde uires hominum iugi uel uirtutum uel uitiorum adsiduitate collectae diuersa inuicem lance trutinandae.

fieri etenim potest, ut, quod alterius gentis homini arduum atque inpossibile est, hoc aliis insita consuetudo quodammodo uerterit in naturam: sicut nationes quaedam ingenti plagarum diuersitate disiunctae magnam uim frigoris uel ardorem solis absque ullo corporis perferunt tegumento, quae utique alii illam caeli inclementiam non experti, quantiuis roboris fuerint, sustentare non possunt.

ita etiam uos, qui summo animi et corporis nisu in hac regione dumtaxat quasi naturam patriae uestrae in multis inpugnare conamini, diligenter expendite, utrum in illis torpidis ut fama est regionibus et uelut frigore nimiae infidelitatis obstrictis hanc ut ita dixerim nuditatem eustentare possitis. nostris enim istam propositi fortitudinem naturaliter quodammodo indidit sanctae conuersationis antiquitas: quorum si constantiae atque uirtutis pares esse uos cernitis, uiciniam parentum fratrumque uestrorum similiter fugere non debetis. [*]( 2 adque Bl 3 modulom K1 qui BF qua K1 4 sunt 0 apta.. cuncta BF: apte.. cancta 0 aptae.. oanctae Kv 7 pernitiosa B 8 adque BXF 10 zenodocii B1FOK1 12 adque B* inter} in BFOi 18 vel post iugi om. 0 15 adqae B\' 19 tegumento perferunt B alii] aut 0 30 rnboris Kl 23 expedite BF 24 tarpidinis K 26 nostri 0_ propositam F\' 28 adque B1 uirtuti F\'Kb )

683