Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim quia bona est anachoresis, uniuersis eam congruam conprobamus: a multis enim non solum infructuosa, sed etiam perniciosa sentitur. nec quia institutionem coenobiorum uel curam fratrum sanctam atque laudabilem merito profitemur, idcirco ab uniuersis eam expetendam esse censemus. ita etiam xenodochii uberrimus fructus est, sed ab omnibus expeti sine patientiae non potest detrimento. proinde primum regionis uestrae atque huius inter se pensanda sunt instituta, deinde uires hominum iugi uel uirtutum uel uitiorum adsiduitate collectae diuersa inuicem lance trutinandae.