Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hi ergo qui necdum possunt uel norunt uoluntatum suarum instigationibus reluctari, cum acedia pectus insolitum uehementius inpugnante intra cellam fuerint anxiati, si progrediendi saepius libertatem sibi remissa districtionis lege concesserint, acriorem aduersum se pestem hoc ut putant remedio suscitabunt: sicut gelidissimae aquae haustu uim internarum febrium quidam restinguere posse se credunt, cum utique ex hoc accendi ignem illum constet potius quam sedari, siquidem momentaneam illam releuationem multo grauior consequatur adflictio. [*]( 1 quotidie 0 cottidie K aria Bl 2 oarne] corpore Kv 5 coercere Kv et] nec Kc 6 non om. c intollerabilem B 8 nincentur Kl 9 quia] quas Kl in BF: intra OlKv om. 01 11 de om. 0 12 per] in Kv 13 uelnti B (nimirum uelut istabnlis) stabilis F enagftntur 0 capituri statim (i. e. capitur istatim) BF 15 remeat BXF remeant 0 remeaot et B* rurena OKfJ 16 recurrerit F1OK2ν recnrrere Kl 17 innetereta Kl hii BFOK1 19 accedia 0 20 progradiendi 0 21 destrictionis BFO 23 anstu BlFO 24 quum 0 accendi ex hoc OKv 26 reaelationem BFKX coniequetur B2ν )

680

Quamobrem ita monachi omnis intentio in unum semper est defigenda cunctarumque cogitationum eius ortus atque circuitus in id ipsum, id est ad memoriam dei strenue reuocandi, uelut si quis teretis absidae cameram uolens in sublime concludere subtilissimi illins centri lineam iugiter circum ducat ac secundum illius certissimam normam omnem rutunditatis parilitatem structurae colligat disciplina.

qui uero eam absque illius medietatis examine consummare quamuis summa artis ant ingenii praesumptione temptauerit, inpossibile est ut aequalitatem circuitus illius sine errore custodiat aut quantum uerae rotunditatis pulchritudini errando subtraxerit solo deprehendat aspectu, nisi ad illum indicem ueritatis semper recurrens atque eius arbitrio interiorem operis sui ambitum exterioremque castigans tam excelsae magnitudinis molem unius puncti lege concludat.

ita etiam mens nostra, nisi solam domini caritatem uelut centrum inmobiliter fixum per uniuersa operum molitionumque nostrarum momenta circumagens probabili ut ita dixerim circino caritatis omnium cogitationum uel aptauerit uel reppulerit qualitatem, nequaquam structuram illam aedificii spiritalis, cuius Paulus est architectus, probabili arte molietur, nec pulchritudinem domus illius possidebit, quam beatus Dauid in corde suo domino cupiens exhibere domine, inquit, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae, sed indecoram in corde suo atque indignam spiritui sancto domum continuoque lapsuram inprudenter adtollet, non glorificandus [*]( 20 cf. I Cor. 3, 10 23 PB. 25, 8 ) [*]( 3 adque Bl 4 teretis om. Kv abside BFO: absidis Kv 6 illius om. K v 7 rotund. B2F2K et structurae Kv disciplinam OK v 8 ullins K examinatione 0 9 temptauerat Bl 11 rotund. BtPK pulcritudini 0 pulchritudine Kl 13 adque B 14 excelsa 0 altitudinem molis K 18 probabile Bl 0 prababile F\' karitatis 0 19 repulerit BO 20 iatructuram B\' 21 pulcritudinem OK 23 inquid BFOK1 25 adque B\' spiritu O1ν 26 adtollit codd. non] ad F )

681
beati eohabitatoris hospitio, sed ruina constructionis suae lugubriter opprimendus.

GEKMANVS : Satis utili ac necessario praecipitur instituto hoc operum genus, quod intra cellam exerceri potest. etenim non solum exemplo beatitudinis uestrae apostolicarum uirtutum imitatione fundatae, uerum etiam experientiae nostrae testimonio commoditas huius rei nobis saepe conperta est. sed parentum uicinia, quam nec uos nimium respuistis, cur a nobis tantopere debeat euitari, non satis claret. cum enim uos in omni perfectionis uia inreprehensibiliter incedentes non solum in propriis residere regionibus, sed nec longe a uiculis suis quosdam recessisse cernamus, cur id, quod uobis noxium non est, nobis putetur aduersum?