Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Tali beatus Abraham de inlusionis nostrae uel origine uel medella disputatione disseruit atque oculis quodammodo nostris cogitationum quas diabolus auctor ingesserat propalauit insidias nosque ad desiderium uerae mortificationis accendit, quo etiam multos, licet incompto haec omnia sermone digesta sint, credimus inflammandos. nam licet summorum patrum flagrantissimos sensus tepida eloquii nostri fauilla contexerit, plurimorum tamen algorem, qui remotis uerborum cineribus uiuacitatem latentium sensuum suscitare uoluerint, calefaciendum putamus.