Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Vt autem nobis e contrario iugum Christi non leue nec suaue uideatur, contumaciae nostrae est iustius adscribendum, qui diffidentia atque incredulitate deiecti contra illius imperium, immo consilium, qui ait: si uis perfectus esse, uade uende (siue dimitte) omnia tua, et ueni sequere inepta peruersitate pugnamus, terrenarum scilicet facnlta-10 tum materias retentantes.

quarum cum nexibus animum nostrum diabolus teneat inligatum, quid superest nisi ut cum uoluerit nos a spiritalibus gaudiis separare earundem inminutione ac priuatione maestificet, id uersutis fraudibus elaborans, ut, cum iugi illius suauitas et oneris leuitas uitiosae concupiscentiae prauitate nobis fuerit ingrauata, ipsius facultatis atque substantiae, quam nobis pro requie ac solacio reseruamus, uinculis inretitos saecularium curarum flagris semper excruciet, ex nobismet ipsis quo dilaceremur exculpens? funiculis namque peccatorum suorum unusquisque constringitur, audiens per prophetam: ecce omnes uos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et in flammis, quas snccendistis.

per haec siquidem, ut Salomon testis est, unusquisque, per quae peccauerit, et punietur. ipsae enim nobis tormento sunt quibus utimur uoluptates, et oblectamenta huius carnis atque deliciae carnificum uice in suum [*]( 3 cf. Act. 5, 41 8 Mt. 19, 21 19 Prov. 5, 22 (LXX) 21 Esai. 50, 11 24 sap. 11, 17 (LXX) ) [*]( 2 iocundum BFK 3 exaltat F\' exaltans optat ΟΚν 4 chrieto F1 5 e om. K 9 aine dimitte om. 0 11 materiis retentu (is in ras. m. 2) e K 12 diabulas Bl 13 ab 0 15 faoneris BlO 16 adgrabate 0 adgrauata K(łJ) 17 adque Bt solatio B 18 saecularium] hic desinit K 19 ezsculpens B* 21 profetam F 24 ut] et BFO salamon B solomon F 25 punitur 0 ipsi B 27 adque Bl )

701
retorquentur auctorem, quia necesse est eum qui facultatibus pristinis opibusque suffultus est nec integram humilitatem cordis nec mortificationem plenam noxiarum suscipere uoluptatum. his autem uirtutum patrocinantibus instrumentis omnes uitae praesentis angustiae et cuncta quae inimicus potest inferre dispendia non modo patientissime, uerum etiam iucundissime sustinentur, quibus rursum exulantibus elatio tam perniciosa subcrescit, ut etiam pro leuissima contumelia mortiferis inpatientiae ictibus uulneremur dicaturque nobis per Hieremiam prophetam:

et nuno quid tibi uis in uia Aegypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum uia Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? arguet te malitia tua, et auersio tua increpabit te. scito, et uide quoniam malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit dominus. quod ergo iugi dominici mirifica suauitas amara sentitur, quid est nisi quia eam auersionis nostrae amaritudo corrumpit? quod diuini oneris tam iucunda leuitas ingrauescit, quid est nisi quia eum a quo sustinebatur contumaci praesumptione contemnimus, quippe cum euidenter id ipsum scriptura testetur dicens: nam si ambularent semitas rectas, inuenissent utique semitas iustitiae leues?