Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

itaque eum diabolns maioribus uitae huius necessitatibus et inextricabilibus laqueis inretitum ne respirare quidem ad haec quae sibi ipse promiserat aliquando permittet, eumque non iam illis quas ante uitauerat raris ac spiritalibus fratrum uisitationibus, sed cotidianis saecularium incursionibus obligatum ne ad mediocrem quidem anachoreseos quietem ac disciplinam umquam redire patietur.

IIIa quoque remissionis et humanitatis intercapedo gratissima, quae nonnumquam pro aduentu fratrum interuenire consueuit, licet molesta uobis ac fugienda uideatur, tamen quam sit utilis et salubris tam corpori quam spiritui nostro, paucis patienter adtendite.

saepe accidit non dicam nouiciis et infirmis, sed etiam experientissimis atque perfectis, ut, nisi mentis eorum directio et censura quibusdam mollita fuerit uicissitudinum laxamentis, aut in teporem spiritus ant certe in perniciosam corporis ualitudinem conlabatur. et idcirco a prudentibus atque perfectis, cum intercesserit fratrum etiam crebra uisitatio, non solum toleranda patienter, sed etiam gratanter est amplectenda:

primum quod pronoeat nos auidins [*]( 2 dum om. β 3 frandolenter KlZ eripiat] aaertat Oflv 4 a om. F contubemio BF: cont. salntari 0 salutari cont. βν adque Bl 5 distitatis Kl dietitutnB Z 7 inueniat . 0 diabalas Bl 10 permittet scripsi: permittat B promittit K1 permittit rell. v iam] tam in BF 12 quotid. 0 cottid. β incursibna 0 nec 0 15 XX om. K . et] atque Οβν intercapido KlZ 16 graaissima .BF . aduentu] adaentam 0 affectd BF 17 fngenda B 18 et F: ut B hac 0 ac βν 19 uestro Ov paueis F 20 nouitiis BOZ adque Bl 21 et] atque Ofiv mensura 0 22 ut in F 23 pernit. B ualetud. F 24 adque Bt 26 amplectanda KlZ )

697
semper solitudinis desiderare secreta (nam quodammodo cursum nostrum dum creditur retinere, infatigabilem iugemque conseruat: qui si nullo interdum obice tardaretur, usque ad finem contendere indefessa pernicitate non posset), deinde quod necessitatem reficiendi corpusculi cum fructu humanitatis indulget, maiora nobis conferens lucra cum iucundissimo corporis laxamento quam illa sunt quae per abstinentiae fatigationem fuerant adquirenda. super qua re aptissimam conparationem antiqua narratione uulgatam breuiter indicabo.