Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ABRAHAM: Inrationabilis atque inconsideratae districtionis, immo potius summi teporis indicium est nequaquam ab hominibus frequentari. qui enim in hac quam arripuit uia nimium tardis passibus graditur ac secundum anteriorem hominem conuersatur, aequum est ut ad eum non dicam sanctorum, sed ne hominum quidem ullus adueniat. uos autem, si uera atque perfecta domini nostri dilectione flagratis et deum, qui utique caritas est, pleno spiritus feruore sectamini, ad quaelibet loca inaccessibiUa fugeritis, necesse est ea ab hominibus frequentari, quantoque uos propiores deo amoris diuini ardor effecerit, tanto ad uos maior sanctorum fratrum connuet multitudo.