Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et idcirco si fontem uitii huius et originem uultis agnoscere, rationabilem mentis uestrae atque animae portionem [*]( 2 humoria codd. 3 caefalarcię B\' cefalargye 0 caefalargiae rell. quam O, item infra 4 obtalmicum BOK optalm. F 6 adque B ciragrica 0 chiragreca K1 ualetudo B\'F 8 humorie codd. 9 quod 0 10 partes K* 11 adque B cuiusquam Bp 12 quafr] qUi K 13 ahonkojr BF graeca omnia et id est oM. 0 14 eyΜΗτΙkoɴ BF ƟyΛΗΚΟΝ K ΗπιƟyΜΗτιΚΟΝ β eιτιοyΜΝτιkοΝ BF concupiscibilem Fl 15 corrumpantur B1 16 rtozae F passiones OK1 19$reses O lierisaeos K1 hereseos refl. 20 procreatrit BFXI 21 acidiamK1 crudélitatem (Jc 22 corruperit] milnerauerit β 83 castrimarg. B* fylargir. B filargir. K 24 generkuit F 25 XVI om. K 2S idque Bl ) [*]( 44* )

692
noueritia esse corruptam, ex qua uel praesumptionum uel cenodoxiae solent uitia pullulare. proinde hoc primum animae uobis ut ita dixerim membrum rectae discretionis iudicio et humilitatis uirtute curandum est, quo uitiato dum non solum ad perfectionis iam peruenisse fastigia, sed etiam docere alios posse uos creditis et ad eruditionem ceterorum sufficientes atque idoneos iudicatis, per elationem cenodoxiae hac quam patefecit uestra confessio peruagationum uanitate raptamini. quas amputare deinceps absque difficultate poteritis, si uerae discretionis ut dixi humilitate fundati quam laboriosum quamque difficile sit unicuique nostrum saluare animam suam mentis uestrae contritione discatis, et intimo cordis adfectu non modo longe uos ab illa docendi praesumptione submotos, uerum etiam adhuc egere doctoris agnoscatis auxilio.