Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ubi cum ea qua ingressus est die secundum id quod conpererat ab unoquoque mercedem sui operis recepisset, ad uesperam uidens se grandem solidorum numerum conquisisse ad macellum laetus intendit, escas refectioni suae necessarias coempturus. quas cum coepisset magno solidorum pretio conparare, expensis in perexiguo uictu uniuersis quos adquisierat solidis ne unius quidem denarii domi. intulit lucrum cumque ita singulis diebus adquisitionem suam uidisset insumi, ut non solum nihil redigere, sed uix ipsam cotidianae substantiae necessitatem posset explere, apud semet ipsum recogitans, [*]( 1 macari 0: machari Kl macharii rell. iocundiwime BFК2 2 adquc B\' 3 medicinam 0§c 4 inquid B1FK1Z 7 cottidie /5 8 marsuppio B1FOK2: marsipio K1 marsupio BJZv 11 quod B1F1 12 inquid BFKlZ ero post inquit habet β, ante inquit v conperto dixit quamdiu ero hac 0 utrium F..._ 13 quum 0 bis 14 parcens Kl 16 illam urbem 0 19 uesperum 0 20 conquisisset OKl 21 coemturoa FO 23 in om. 0 24 domi om. βν quumque 0 ium fJ 26 cottid. /3 27 possit β aput 0 )

689
reuertar, inquit, ad ciuitatem meam illumque repetam tenuissimum quaestum, ex quo mihi expleta omni corporis cura, quod ad sustentationem senectutis excresceret, cotidiana exuberantia conferebat.