Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nouens autem te etiam ex hoc non leuius quam illo quo supra diximus adfici detrimento, quia cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena, quae iuste solis est debilibus adtributa. nam utique omne hominum genus absque illo [*]( 1 ef. Act 20, 34. I Cor. 4, 12 6 Act. 20, 34 9 II Thess. 3, 7-9-) [*]( 1 quotid. 0 cottid. Z 2 efesiorum BKl effesiorom F 6 se delendum? cf. XLIII, 7, 3 7 ad om. Οβc 11 mandncabimns BF\'O 12 graueremus F\' 13 quasi] quia βν 14 imitandos fJ 18 cottid. β 19 fnlgiri F\' 21 adque Bl 24 praefinisseDt (praefen. K1) Οβν (cf. §. 3 maiorom definitio) 25 quo] quod 0 26 quum 0 )

687
tantum genere monachorum, quod secundum praeceptum apostoli cotidianis manuum suarum laboribus uiuit, agapem alienae miserationis expectat. unde non solum eos, qui ali semet ipsos uel parentum facultatibus uel famulorum laboribus uel fundorum suorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam reeee mundi huius agape certum est sustentari.

hoc denique maiorum nostrorum definitio habet, qui quidquid ad necessitatem cotidiani uictus insumitur, quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapem referri debere sanzerunt secundum apostolum, qui otiosis penitus interdicens opem largitatis alienae qui non, inquit, operatur, nec manducet.

his beatus Antonius aduersus quendam usus uerbis etiam nos magisterii sui informauit exemplis, ut parentum perniciosissima blandimenta et omnium qui uictui neceasaria subministrant agapem, insuper etiam amoenae habitationis gratiam deuitemus, squalentesque naturali amaritudine harenas et perustas salsa inundatione regiones nullique ob id ipsum hominum iuri dominioque subiectas cunctis huius mundi opibus praeponamus, ut non solum frequentias hominum obtentu inuiae solitudinis declinemus, sed etiam ut nequaquam nos ad qualiscumque culturae distentionem uberis soli natura sollicitet, per quam mens ab illa principali cordis obseruatione distracta spiritalibus studiis reddatur effeta.

Nam quod alios quoque saluare uos posse confiditis et spe maioris lucri ad reuisendam patriam festinatis, audite [*](11 II Thess. 3, 10. ) [*]( 2 cottid. β 3 operationis Οβν ezepectat B alia Bt: om. βν 5 giorifiqant Z1 7 difinitio K qui Zr: om. reU. quicquid F2Οβ2 8 quotid. 0 cottid. β 9 quefectum Bl paratumque 0 referre β 10 sanczerunt K1 11 largitates Zl inquid BFOK.Z 13 exempli 0 exemplo pv 14 pernit. B 15 neceBsariam β2c agapem om. 0* amoenae] omnem β omnem amoenae Ov 16 squalentisque K. 17 harenas OXx: arenas reR. 18 mundi huius opibus Fv huius opibus mundi B 19 onamus B1 20 optentu F ut om. pc 21 qualescumque Bl 23 redderetur Οβν effecta F1OK1 24 salbare quoque 0 25 sps B )

688
etiam super hoc quandam abbatis Maeari fabulam iucundissime atque aptissime figuratam, quam et ille cuidam similibus desideriis aestuanti medicina oportunissimae narrationis ingessit. erat, inquit, in ciuitate quadam peritissimus tonsor, qui denariis ternis unumquemque detondens tenuem uilemque mercedem sui operis adquirendo ex hac eadem quantitate necessaria uictui cotidie conparabat, centumque denarios expleta omni corporis cura marsuppio suo diebus singulis inferebat.