Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod tamen ut se fecisse pro forma nostrae utilitatis ostenderet, alibi ait: non otiosi fuimus inter uos, neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis ad imitandum nos.

Et ideo cum etiam nobis parentum praesidia non deessent, tamen hanc cunctis opibus praetulimus nuditatem et cotidiana corporis alimenta nostris maluimus sudoribus praeparare quam secura parentum praebitione fulciri, laboriosissimae huic penuriae illam quam praedicas otiosam scripturarum meditationem atque infructuosam lectionis instantiam postponentes. quam procul dubio libentissime sectaremur, si hoc esse utilius uel exemplis suis apostolica tradidisset auctoritas uel instituta seniorum salubriter definissent.

nouens autem te etiam ex hoc non leuius quam illo quo supra diximus adfici detrimento, quia cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena, quae iuste solis est debilibus adtributa. nam utique omne hominum genus absque illo [*]( 1 ef. Act 20, 34. I Cor. 4, 12 6 Act. 20, 34 9 II Thess. 3, 7-9-) [*]( 1 quotid. 0 cottid. Z 2 efesiorum BKl effesiorom F 6 se delendum? cf. XLIII, 7, 3 7 ad om. Οβc 11 mandncabimns BF\'O 12 graueremus F\' 13 quasi] quia βν 14 imitandos fJ 18 cottid. β 19 fnlgiri F\' 21 adque Bl 24 praefinisseDt (praefen. K1) Οβν (cf. §. 3 maiorom definitio) 25 quo] quod 0 26 quum 0 )

687
tantum genere monachorum, quod secundum praeceptum apostoli cotidianis manuum suarum laboribus uiuit, agapem alienae miserationis expectat. unde non solum eos, qui ali semet ipsos uel parentum facultatibus uel famulorum laboribus uel fundorum suorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam reeee mundi huius agape certum est sustentari.

hoc denique maiorum nostrorum definitio habet, qui quidquid ad necessitatem cotidiani uictus insumitur, quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapem referri debere sanzerunt secundum apostolum, qui otiosis penitus interdicens opem largitatis alienae qui non, inquit, operatur, nec manducet.