Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERJlANVS: Super hoc plane iam nullum ambiguitati locum ulterius reliquisti. certi etenim sumus tam praesentis huius habitus uilitatem quam cotidiana haec nudipedalia in illorum uicinia nullatenus exercere nos posse, sed ne labore quidem illic simili ea quae sunt ad uictum necessaria prouisuros, sicut hic etiam ipsam cotidie aquam ceruicibus nostris ex tribus milibus exhibere conpellimur. nec nostra enim nec illorum uerecundia haec nos coram illis agere omnino patietur. sane quid proposito nostro oberit, si illis subministrantibus uniuersa nos sollicitudine parandi uictus penitus absoluti lectioni tantum et orationi operam dederimus, ut isto quo nunc distrahimur labore sublato spiritalibus tantum studiis intentius incubemus?

ABRAHAM : Non meam contra hoc uobis, sed beati Antonii sententiam proferam, qua ita ille cuiusdam fratris hoc quo dicitis tepore torpentis segnitiam confutauit, ut etiam nodum uestrae propositionis abscideret. nam cum ad praedictum [*]( 1 cf. Mt. 8, 21-22. Luc. 9, 59-60 ) [*]( 1 clerias Fl celeriae et 0 2 onestius B\'O et om. β relegioeius F1K1 3 archana BKl areana F conecite Kl 4 deetrictionem B1F1O 5 retentari B qnmquo 0 6 tum βν: cf. cap. 1, 3 9 UOB om. BF • 14 nos] non OK\' labore βν: illos BF illorQ 0\' laborS 0\' 15 similiter BF 19 quid] quia B\'F 23 excubemua pc 25 quia B1 ita ille 0: ille BF ille ita βν fratrem 0 26 quo] quod BZ1 tempore Ol signitiam K1 27 modum 0 abscidere B\' absciderit B\'FO )

685
senem quidam ut dixi ueniens anachoreticam disciplinam minime diceret admirandam, maioris pronuntians esse uirtutis, si ea quae perfectionis sunt inter homines quispiam quam in heremo positus exerceret, beatus Antonius ubinam ipse consisteret percontatur.

cumque ille se iuxta parentes suos habitare dixisset, et eorum praebitione ab omni cura et sollicitudine diurni operis absolutum lectioni tantum et orationi absque ulla distentione spiritus indesinenter gloriaretur insistere, rursum beatus Antonius: dic, inquit, sodalis, utrum in eorum damnis uel aduersis casibus contristeris parique etiam modo super eorum prosperitate congaudeas. ille utriusque rei participem se esse confessus est. cui senex: noueris te, inquit, etiam in futuro saeculo eorum sorte censendum, cum quibus in hac uita in lucri detrimentiue consortio uel gaudio uel maerore concuteris.

nec hac contentus sententia beatus Antonius maiorem insuper campum disputationis ingressus est, haec, inquiens, conuersatio atque hic tepidissimus status non hoc solo quo dixi te feriunt detrimento (licet id nunc ipse non sentias dicens quodammodo secundum illam Prouerbiorum parabolam: feriunt me, sed non dolui: et deluserunt me, ego autem nesciui, uel illud quod dicitur in propheta: et comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit),