Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERJlANVS: Super hoc plane iam nullum ambiguitati locum ulterius reliquisti. certi etenim sumus tam praesentis huius habitus uilitatem quam cotidiana haec nudipedalia in illorum uicinia nullatenus exercere nos posse, sed ne labore quidem illic simili ea quae sunt ad uictum necessaria prouisuros, sicut hic etiam ipsam cotidie aquam ceruicibus nostris ex tribus milibus exhibere conpellimur. nec nostra enim nec illorum uerecundia haec nos coram illis agere omnino patietur. sane quid proposito nostro oberit, si illis subministrantibus uniuersa nos sollicitudine parandi uictus penitus absoluti lectioni tantum et orationi operam dederimus, ut isto quo nunc distrahimur labore sublato spiritalibus tantum studiis intentius incubemus?