Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

denique cum se tantis actualibus ditari fructibus cerneret et e contrario theoriae bonum corde pensaret ac uelut in una lance tantorum laborum profectum, [*]( 1 Ecclet. 7, 21 (LXX) 13 Mt. 6, 25 18 Act. 20, 34 21 II Thesa. 3, 8 ) [*]( 1 pronuntiat К2Z inqmd BFO: om. (t homo iustus βν 2 peccabit 0: peccauit F1β peccat F* peccet B 3 umquam om. BF (non 0) 8 umquam nullam (nullam umqaam 0) cibi nnllam BFO: numquam ullam cibi ullam βν10 strnctione px 11 humanam B inopia B sterelitate BlFOK\'Z 14 quod 0 ipsom Qlum βν 17 actis B\' 20 tesalonic. B thesalonic. F . 21 ac die BF 25 ac talibus BFOv )

647
in altera delectationem diuinae contemplationis adpenderet, diu examine pectoris sui quodammodo castigato, dum illum hinc laborum stipendia inmensa delectant, illinc desiderium unitatis et inseparabilis Christi societatis etiam ad resolutionem carnis inuitat, anxius tandem proclamat et dicit: quideligam ignoro. coartor autem e duobus, desiderium habens dissolui et cum Christo esse, multo enim melius: permanere autem in carne magis necessarium propter uos.

cum igitur multis modis boni huius excellentiam j cunctis etiam praedicationis suae fructibus praetulisset, tamen caritatis, sine qua nemo dominum promeretur, contemplatione submittitur ac propter illos, quibus adhuc lac uelut nutricula uberibus euangelicis inmulgebat, diuulsionem a Christo sibi quidem noxiam sed ceteris necessariam non recusat. etenim ad electionem huius potissimum rei illa nimia pietatis uirtute conpellitur, qua pro salute fratrum suorum, si esset possibile, etiam ultimum anathematis malum optat se incurrere.

optabam enim, inquit, ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati secundum carnem, qui sunt Israhelitae, hoc est: uellem ego non solum temporalibus, uerum etiam perpetuis addici . poenis, dummodo omnes si fieri posset homines Christi consortio fruerentur: certus etenim sum utiliorem Christo et mihi omnium salutem esse quam meam. bonum ergo hoc summum, id est dei conspectu frui et Christo iugiter inhaerere ut perfecte apostolus posset adipisci, dissolui optat hoc corpore, quod [*]( 6 Phil. 1, W-24 18 Rom. 9, 3-4 26 cf. Phil. 1, 23 ) [*]( 2 peccatoris FO1 quodadmodo Bill 3 hanc Fl laborem B 4 et om. BFO* inseperabilis Z societatis 0: societas BF Ov 6 ancxins Kl tamen B elegam B1 9 post nos in c cap. 6 incipit 11 contemplationi K2Z 18 inmulcebat β1 14 quidem sibi B 16 delectionem BF1 16 qvun K 17 optat ee BF: obtaraet 0 optasset βνcf. VIIII, 18, 3 18 optabam B: optarem rell. c inquid BlFOK\'Z ego ipse B 20 israiitQ F 21 solum om. BF 22 pollet B\'OC: potens BlF possit βr 83 niliorem F 24 post meam in BFOx cap. 6 incipit . hunc B1F1O 26 conspectni F 26 possit βν hoc BFO: a βν )

648
adnetun et multis fragilitatis suae necessitatibus inpeditum aoa potest a Christi consortio non auelli. inpossibile est enim etiam menti. quae tam crebris distenditur curis, tam uariis, tam molestis angoribus praepeditur, diuino firmi semper intuitu quod enim tam pertinax sanctorum studium, quod tam arduum potest esse propositum, em non aliquando ille uersutus insidiator mlndat?

quit ita sobtndinis secreta sectatus est et nniuersorum mortalium consortia declinauit, ut numquam cogitationibus superfluis laberetur et intuitu rerum uel occupatione aetnum terrenorum ab illa quae uere sola et bona est dei contemplatione decideret? quis tantum spiritus umquam potuit retinere feruorem, ut non interdum lubricis cogitationibus ab ipsa quoque orationis intentione translatus repente de caelestibus ad terrena conrueret? quis nostrum, ut cetera peruagationem tempora praetermittam, non illo etiam momento, quo deo supplicans ad sublimia erigit mentem, quodam stupore conlapsus etiam per id uel inuitus offendat, per quod sperabat ueniam delictorum?