Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui profecto maiorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi uidentur, incurrunt, quia uel tunc cum ea percipiunt dignos se esse perceptione diiudicant. [*]( 8 Gal. 5, 24 10 1. c. 6, 14 ) [*]( 4 profecimtu BF 5 adque BF 6 Kap XXI B XXIF XVtUI Kl 7 anamarteton 0: aaamartheton reIL 13 cottidie K 14 carcere F\': om. K 15 Kap XXII B XXII F 17 ac post medicinam] et OKv 18 ea] ex Kl 20 ezpetemus F expectemus 0 expectamas K\' alioqui Kl 21 anninersario K 23 dignitate et sanctificatione BF 24 mentiontor 0 extiment eam O 25 ut om. K 26 perficiac BFO 28 quam 0 esse BF: eiÜK OKv )

671
multo autem iustius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacrosancta mysteria numquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut uana persuasione cordis elati uel post annum dignos eorum participio nos esse credamus.

quapropter ut haec intellegere et fructuose tenere possimus, misericordiam domini, ut nos ad perficienda haec adiuuet, adtentius inploremus, quae nequaquam ita ut ceterae humanae artes praecedente quadam ratione uerborum, sed actu potius et experientia praeeunte discuntur, quaeque rursum nisi tam conlationibus spiritalium uirorum frequenter examinata fuerint et polita quam documentis et cotidiana experientia sollicite uentilata, aut obsolescunt incuria aut otiosa obliuione depereunt. [*]( 2 sancta 0 sacrosanctam Kl misteria BO 4 pereuaaione] presumtiooe 0 5 participio OK2ν: participium Kl participatio B1 participatione B\'F 6 intellig. 0 12 quam etiam 0 cottid. K 14 deperennt. Explicit abbatis theonae (-ne BF) conlatio tertia (-III- FK: de anamarthetbon add. BF) Incipit abbatis (abb de B) abrahae conlatio (conlatio abbatis abbraham K) de mortiScatione BFK Ezplioit conlatio abbatia theone de anamartesis. Conlatio abbatis abraham de mortificatione 0 Incipiant capitula BF Incipit capitula eiusdem 0 Capitulationes K )

672
DE MOBTIFICATIONE. CAPITVLA.

Quomodo abbati Abrahae cogitationum nostraram arcana prodiderimus.

Quomodo senex nostros patefecerit errores.

De qualitate locorum, quae ab anachoretis expeti debeant.

Quae a solitariis operationum genera eligi debeant.

Quod euagatione corporis grauetur magis quam releuetur cordis anxietas.

Ad quam conparationem cogitationes suas monachus debeat custodire.

Interrogatio, cur obesse nobis parentum uicinia putaretur, quae in Aegypto consistentibus non obesset.

Responsio, quod non omnibus conueniant omnia.

Quod hi possint parentum uiciniam non timere, qui abbatis Apollo mortificationem potuerint aemulari.

Interrogatio, an obsit monacho, si ei a parentibus necessaria suggerantur. [*]( 6 habrahue F abbahae Kl 6 archana BO prodiderimnr areana K(f) 7 nostros aenez .Kc patefecit BF 8 locorum BFO: locorum ac statua K anachoritis 0 expleti F\' 10 genere legi BF genera debeant eligi (elegi X\') Kv 11 graniter KI 12 reueletur P1K1 14 debeant K1 15 qaor BO 16 egipto BO 18 hii codd. uicinia BFO 19 appollo B 20 ei BFO: et K )

673

Responsio, quid sanctus Antonius super hoc pronuntiauerit.

De utilitate operationis et otii detrimento.

Fabula de tonsoris mercede conposita ad inlusiones diaboli cognoscendas.

Interrogatio, unde nobis talium cogitationum error inrepserit.

Responsio de tripertito animae motu.

Rationabilem animae nostrae partem esse corruptam.

Quod infirmior pars animae diabolicis temptationibus prima subcumbat,

Interrogatio, an utili desiderio maioris silentii retraheremur ad patriam.

Responsio de inlusione diaboli, eo quod uastioris solitudinis requiem repromittat.

Quam utilis sit remissio in aduentu fratrum.

Quomodo euangelista Iohannes utilitatem remissionis ostendisse dicatur.

Interrogatio, qualiter intellegendum sit quod in euangelio dicitur: iugum meum suaue est et onus meum leue est.

Responsio cum expeditione sententiae.

Cur amarum iugum et graue onus domini sentiatur.

Quid utilitatis conferat temptationum incursio.

Quemadmodum perfecte renuntiantibus centuplum . in hoc mundo repromittatur. [*]( 20 Mt. 11, 30 ) [*]( 1 quod B 5 diabuli B diabolicas ex diabolico K 9 rationalem B fnisse K 10 diaboli 0 11 subcumbat K1: suceumbat rea. 12 retraemur 0 retrahamur K 14 responsio om. EFO1 diabuli B diabolica ex diabolico K eo onu K 20 euangelium K* auaue est et BFOx: suaue et O1 βν 21 honus B meum om. F est post leue om. BFO 22 quum 0 expositione OxK 23 XXIIII om. K quur BFO 24 XXIIII K offerAt B 25 XXVI om. K 26 repromittatur. Expliciunt capitula BF Explicit capitulatio. Incipit liber uicesimus .1111. O Finiunt capitula abbatis abbraham. Incipit conlatio abbatis abbrahae de mortiflcatione conlationes (nes deZeu. m. 2) ·VΙΙ· K ) [*]( XIII. Caat. t. ) [*]( 43 )

674

Quarta atque uicensima ista conlatio abbatis Abraham Christo fauente procuditur, omnium seniorum traditiones atque statuta concludens: qua uestris orationibus consummata illorum uiginti quattuor seniorum, qui in sancta Apocalypsi coronas suas agno offerre dicuntur, numero mystice congruentes cunctarum promissionum nostrarum debitis nos credimus absoluendos. si qua proinde gloria hi uiginti quattuor seniores nostri ob institutionis suae meritum fuerint coronati, illi qui pro salute mundi immolatus est agno prostratis sunt capitibus oblaturi: ipse enim et illis tam eximium sensum et nobis qualemcumque sermonem, quo tanta profunditas promeretur, propter honorem nominis sui donare dignatus est. et necesse est ut ad auctorem bonorum omnium muneris sui merita referantur, cui hoc ipso debetur amplius quo magis soluitur.