Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

qui profecto maiorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi uidentur, incurrunt, quia uel tunc cum ea percipiunt dignos se esse perceptione diiudicant. [*]( 8 Gal. 5, 24 10 1. c. 6, 14 ) [*]( 4 profecimtu BF 5 adque BF 6 Kap XXI B XXIF XVtUI Kl 7 anamarteton 0: aaamartheton reIL 13 cottidie K 14 carcere F\': om. K 15 Kap XXII B XXII F 17 ac post medicinam] et OKv 18 ea] ex Kl 20 ezpetemus F expectemus 0 expectamas K\' alioqui Kl 21 anninersario K 23 dignitate et sanctificatione BF 24 mentiontor 0 extiment eam O 25 ut om. K 26 perficiac BFO 28 quam 0 esse BF: eiÜK OKv )

671
multo autem iustius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacrosancta mysteria numquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut uana persuasione cordis elati uel post annum dignos eorum participio nos esse credamus.