Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

plura siquidem denotat sincerior obtutus paritque sibi maiorem reprehensionis dolorem inreprehensibilis uita et multiplicat gemitus atque suspiria emendatio morum et aemulatio adtenta uirtutum. nemo enim illo in quo profecerit gradu potest esse contentus et quantum quis fuerit mente purgatior, tanto se sordidiorem uidens magis humilitatis quam elationis inuenit causas, quantoque pernicius ad sublimiora conscenderit, tanto amplius praeuidet sibi superesse quo tendat.