Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nam quantauis circumspectione unusquisque cor suum seruare contendat, numquam id secundum desiderium spiritus sui repugnante carnis condicione custodiet. quanto enim magis profecerit mens humana et ad sinceriorem contemplationis peruenerit puritatem, tanto se inmundiorem quasi per speculum suae puritatis inspiciet, quia necesse est ut, dum animus ad sublimiorem se extendit intuitum et maiora quam agit prospiciens concupiscit, illa in quibus est ut inferiora semper ac uiliora despiciat.

plura siquidem denotat sincerior obtutus paritque sibi maiorem reprehensionis dolorem inreprehensibilis uita et multiplicat gemitus atque suspiria emendatio morum et aemulatio adtenta uirtutum. nemo enim illo in quo profecerit gradu potest esse contentus et quantum quis fuerit mente purgatior, tanto se sordidiorem uidens magis humilitatis quam elationis inuenit causas, quantoque pernicius ad sublimiora conscenderit, tanto amplius praeuidet sibi superesse quo tendat.

denique ille apostolorum eximius, quem diligebat leaus, recumbens supra pectus eius, hanc quasi ex dominico protulit corde sententiam: si [*]( 27 Ioh. 13, 23 28 I Ioh. 1, 8 ) [*]( 1 confligant K1 2 quum 0 se om. (J 3 senserim K1 5 pealtim 0 sinaiim BF sinazin 0 7 pronuntiat 0 quia pro his B 8 uoluerem F 11 sernare cor suam 0 12 desideriun B carnis] carnis sui B conditione Bp 13 proficerit Pl 14 tatem tanto se inmundiorem ...... XXIIII, cap. 9 ertrahendum bonem tuum non patitur desunt in Z: intercidit quaternio integer 16 ut om. K 17 prospicientes F1 19 parique BlF sibimet 0 22 proficerit BlFOKl 23 purgatus 0 24 inueniet caasam 0 pertinacine 0 25 sibimet 0 28 protulerit 0 )

670
dixerimus quia peccatum non habemusipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est. itaque si dicentes nos non habere peccatum ueritatem, id est Christum non habemus in nobis, quid aliud proficimus, nisi ut nos hac ipsa professione ex peccatoribus sceleratos atque impios adprobemus.