Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et idcirco cotidianis suspiriis sancti omnes pro hac substantiae suae fragilitate conpuncti, dum cogitationum uarietates et conscientiae suae latebras ac penetralia perscrutantur, suppliciter clamant: non intres in iudicio cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, et illud: quis glor iabitur castum se habere cor? aut quis fiduciam habebit se mundum esse a peccato? et iterum: non est iustus homo in terra, qui faciat bonum, et non peccabit, sed et illud: delicta. quis intellegit?

et ita infirmam\' hominum; inperfectamque iustitiam ac misericordiae dei semper indiguam esse censuerunt, ut unus ex his, cuius iniquitates atque peccata deus misso de altari ignito uerbi sui carbone purgauit, post illam mirificam contemplationem dei, post intuitum sublimium Seraphin et reuelationem sacramentorum caelestium dicat: uae mihi, quia uir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. qui, sicut arbitror, labiorum suorum inmunditiam ne tunc .,...

ł quidem fortasse sensisset, nisi ueram perfectionis et integram puritatem contemplatione dei meruisset agnoscere, cuius intuitu [*](11 Pa. 142, 2 13 Prov. 20, 9 (LXX) 15 Eccles. 7, 21 (LXX) 17 Ps. 18, 13 23 Esai. 6, 5 ) [*]( 1 conditionis BOZ 2 reuolbor 0 5 modo tamen 0 6 sententiam FO1 8 Kip XVIII B XVIII F cottid. 11. 9 soae om. 0 11 iudicium β2ν 14 habere se 0 16 facit 0 peccet B peccauit F sed et... 17 intellegit om. Οβν 18 misericordia K2Zc indiguam Οβ1 : indigam r indignam rell. c 19 censuerunt BF: sentiunt 11 senserunt Ov peccata adque iniqui. tates B 20 ignoto Kl 21 sublimis BF 22 seraphin FOK\': serafin B seraphim K1Zv 25 suorom labiorum 0 nec Btv)

666
pollutionem suam sibi ante incognitam repente cognouit. eum enim ait: uae mihi, quia uir pollutus labiis ego sum, de suorum hoc eum labiorum, non de populi pollutione confessum id quod sequitur manifestat: et in medio populi polluta labia habentis ego habito.

sed etiam cum orans peccatorum quasi uniuersalium inmunditiam confitetur, non iniquorum tantum, sed etiam iustorum plebem generali supplicatione conplectitur dicens: ecce tu iratus es, et peccauimus: in ipsis fuimus semper, et saluabimur. facti sumus ut inmundus omnes nos, tamquam pannus menstruatae uniuersae iustitiae nostrae. rogo quid euidentius hac potest esse sententia, qua non unam tantum, sed uniuersas iustitias nostras propheta conplexus et circumspiciens omnia, quae uel inmunda uel horrida iudicantur, quia nihil in hominum conuersatione sordidius neque inpurius potuit repperire, panno eas conparare maluit menstruatae.