Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

potest autem non absurde etiam sic accipi, ut expressius cum emphasi pronuntietur itaque ego ipse, id est quem nostis esse apostolum Christi, quem tota suspicientia ueneramini, quem creditis summum esse atque perfectum et in quo loquitur Christus, cum mente seruiam legi dei, carne tamen legi peccati seruire me fateor, [*]( 11 Rom. 7, 25 14 II Cor. 10, 1 16 1. c. 12, 13 17 1. c. 16 18 Gal. 5, 2 20 Bom. 9, 3 23 Rom. 7, 25 ) [*]( 1 adque B 3 quo scripsi: quod codd. c propter quod r 4 euangelicam BF angelica 0 5 quia] quam 0 10 tantum BF (cf. infra se specialiter): tactuque Οβν 11 id est] idem 0 12 hac non 0 14 se om. 0 16 ego om. 0 18 ipse ego pau- . lus 00 19 prodeerit 0 20 obtabam BO ego ipse anathema esse §v 22 accepi K1 eipresius \'F praescius 0 (add. in marg. vel pressius) eofasi BFO eΜΦaCI 0 23 ipse ego β 24 quam creditis Fl 25 adque BxFO 26 lege dei B lege peccati BFX )

665
hoc est distentione condicionis humanae interdum de caelestibus ad terrena deuoluor et ad curas humilium rerum mentis meae altitudo prolabitur: per quam peccati legem ita momentis singulis me sentio captiuari, ut quamuis inmobili circa legem dei desiderio perseuerem, nullo tamen modo uim huius captiuitatis euadere posse me sentiam, nisi confugero semper ad gratiam saluatoris.

Et idcirco cotidianis suspiriis sancti omnes pro hac substantiae suae fragilitate conpuncti, dum cogitationum uarietates et conscientiae suae latebras ac penetralia perscrutantur, suppliciter clamant: non intres in iudicio cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, et illud: quis glor iabitur castum se habere cor? aut quis fiduciam habebit se mundum esse a peccato? et iterum: non est iustus homo in terra, qui faciat bonum, et non peccabit, sed et illud: delicta. quis intellegit?

et ita infirmam\' hominum; inperfectamque iustitiam ac misericordiae dei semper indiguam esse censuerunt, ut unus ex his, cuius iniquitates atque peccata deus misso de altari ignito uerbi sui carbone purgauit, post illam mirificam contemplationem dei, post intuitum sublimium Seraphin et reuelationem sacramentorum caelestium dicat: uae mihi, quia uir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. qui, sicut arbitror, labiorum suorum inmunditiam ne tunc .,...