Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod ergo peccati genus est, quo cum se tanta sanctitas atque perfectio sentiat captiuari, gratia tamen Christi non ambigat liberandam dicens: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum? quam, inquam, membris nostris legem inesse firmabitis, quae abstrahens nos a lege dei et captiuans in lege peccati infelices nos potius faciat quam nocentes, ut non aeternis suppliciis addicamur, sed quasi de interrupto beatitudinis gaudio suspiremus et auxiliatorem qui nos ad id retrahat inquirentes cum apostolo proclamemus: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?

abduci namque captiuum in lege peccati quid est aliud quam in effectu peccati atque opere permanere? aut quod aliud principale dabitur bonum quod sancti explere non possint, nisi id, ad cuius conparationem ut supra diximus uniuersa nec bona sunt? equidem nouimus multa esse in hoc mundo bona praecipueque pudicitiam, continentiam, sobrietatem, humilitatem, iustitiam, misericordiam, temperantiam, pietatem: sed haec omnia et summo illi bono paria esse non possunt et perfici non dicam ab apostolis, sed etiam a mediocribus possunt, et a quibus inpleta non fuerint, aut aeterno supplicio puniuntur aut grandi ut supra dictum est labore paenitentiae, non cotidiana Christi gratia liberantur.

superest igitur ut hanc apostoli sententiam soli sanctorum personae recte fateamur aptari, qui in hanc quam praediximus [*]( 5 Rom. 7, 24-25 13 1. c. 24 ) [*]( 1 lege B 2 ea Οβν 3 adque B* 5 liberandum βν liberauit B\'F 7 in membris 0 8 abstrahans B abtrahenE 0 9 in ont. βc faciat potius 0 10 addicamus K 12 ad id] ab id 0 ex his BF redimat 0 apostulo B\' 13 liberauit BlF 14 legs KZ\' 15 aliut Bl aliud est F effectum B1 adque Bl 16 aliut BO datur 0 17 possunt 0 18 ٭٭٭bona uec bona (nec eras.) F et quidem OfJc 19 aubrietatem Kl 21 illo 0 bona B\' 22 ut perfici B 25 cottid. p 26 ut] utrum (S 27 abtari 0 )

663
incurrentes cotidie peccati, non criminum legem de statu salutis suae certi non praecipitantur in facinus, sed ut saepe dictum est de contemplatione diuina ad miseriam cogitationum corporalium deuoluti uerae illius beatitudinis bono plerumque fraudantur. si enim se per hanc membrorum suorum legem cotidianis sentirent sceleribus inligari, non utique de felicitatis amissione, sed de innocentiae causarentur, nec diceret apostolus Paulus infelix ego homo, sed \'inpurus\' aut \'scelestus ego homo\', nec de corpore mortis huius, hoc est de condicione mortali, sed a flagitiis atque criminibus carnis huius uellet absolui.

sed quia se pro condicione fragilitatis humanae senserat captiuatum, id est abductum ad sollicitudines curasque carnales, quae lex peccati et mortis operatur, ingemescens super hac quam inuitus incurrerat lege peccati confestim recurrit ad Christum et praesentissima gratiae eius redemptione saluatur. quidquid ergo lex illa peccati, quae spinas et tribulos cogitationum curarumque mortalium naturaliter gignit, etiam in apostolici pectoris terra sollicitudinis germinarit, ista lex gratiae mox auellit. lex enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu liberauit te a lege peccati et mortis.