Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

uis etiam euidenter agnoscere, cur te iugo seruitutis addictum redimere potentiae suae uirtute noluerit? audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis peccatorum causam uoluntariae uenditionis exprobrat, adiecerit: numquid adbreuiata et paruula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me uirtus ad liberandum? sed quid huic potentissimae misericordiae eius semper obstiterit, idem propheta demonstrans ecce, inquit, non est adbreuiata manus domini ut saluare nequeat, neque adgrauata est auris eius ut nonexaudiat: sed iniquitates uestrae diuiserunt inter uos et deum uestrum, et peccata uestra absconderunt faciem eius a uobis ne exaudiret.

Quia. ergo carnales nos fecit et spinis ac tribulis condemnauit illa dei prima maledictio, nosque ita iniquo [*]( 8 Esai. 50, 1 16 1. c. 2 20 Esai. 59, 1—2 ) [*](2 Bobolem Fp acita fJr: habita BFc adita O condit. Bfl 3 eam de BFOr: eandem pc orienalibus K\' anticom 0 5 quam BF: quam pietatis instincta (instinctam 0) Opv 7 tuae] tui Z 8 esayam 0 profetam F liber BF: iste liber Οβν 9 quo) quod BI 13 quur FO 15 peccatorum om. § uiod. Kx 16 paruola F parbola 0 17 possit 0 19 obsisterit F obtinerit 0 profeta F 20 inquid BFOK1Z 23 et post ueatrum om. β 26 Kap XIIII B XIIII F non distinguit 0 quia] quaai BF 27 condamnauit F condempnauit Z in quo B )

659
pater noster conmercio uenundauit, ut bonum quod uolumus agere nequeamus, dum diuulsi a memoria summi dei ea quae humanae fragilitatis sunt cogitare conpellimur, dum puritatis amore flagrantes incentiuis naturalibus, quae penitus ignorare uellemus, etiam inuiti plerumque conpungimur:

scimus quia non habitat in carne nostra. bonum, id est huius quam diximus theoriae atque puritatis perpetua iugisque tranquillitas, sed factum est in nobis istud pessimum ac lugubre diuortium, ut, cum mente legi dei seruire uelimus, numquam scilicet uolentes a claritate diuina dimouere conspectum, tamen carnalibus tenebris circumfusi quadam lege peccati ab eo quod bonum nouimus cogamur auelli, scilicet ad curas cogitationesque terrenas ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est illa sententia dei non inmerito condemnauit, quam primus delictor excepit.