Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quam etiam legem beatus apostolus spiritalem adserit dicens: scimus autem quia lex spiritalis est: ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. spiritalis enim est lex haec quae iubet nobis, ut in sudore uultus nostri comedamus panem illum uerum qui de caelo descendit, sed nos carnales efficit uenundatio illa peccati.

quod rogo istud cuiusue peccatum est? sine dubio Adae, cuius praeuaricatione atque ut ita dicam negotiatione damnosa [*]( 3 Gen. 3, 17-19 11 Ioh. 6, 33 12 Ps. 103, 15 20 Rom. 7, 14 23 Ioh. 6, 33 ) [*]( 4 germinaoit F generabit 0 6 membris om. F 7 a om. 0 8 quaeque BFO*: qui 0* qua β et qua r quae c 10 naturalia uirtutum] carnis (caritatis m. 2) obtnnaa (a in ras.) /9 11 discendit F 12 nnltns nostri sndore βν 13 post possimus in v cap. 12 incipit 15 panem om. F 19 Kp XIII B XIII FOx 21 ueñudatus 0 22 haec om. βr quam K1 23 illam panem βν de om. 0 24 effecit Ox fecit βν uennmdatio 0 25 adeę 0 26 adque B )

657
fraudulentoque conmercio uenditi sumus. omnem enim prolem suam serpentis persuasione seductus inliciti cibi perceptione distractam iugo perpetuae seruitutis addixit. hic namque mos solet inter uendentem ementemque seruari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, pretium pro iactura propriae libertatis et addictione perpetuae seruitutis a suo consequatur emptore.

quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime uidemus impletum. ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens a naturali libertate discessit illique maluit semet ipsum perpetua dedere seruitute, a quo uetiti pomi letale pretium fuerat adsecutus: qua deinceps condicione constrictus non inmerito omnem posteritatis suae progeniem perpetuo eidem cuius effectus est seruus subdidit famulatu. quid enim aliud seruile coniugium potest procreare quam seruos? quid ergo? numquid emptor iste uersutus et callidus domino uero atque legitimo ius dominationis eripuit? non ita est.